Annus
2 0 1 0


Estne Lysippi athleta in Italiam rediturus?

Estne Lysippi athleta in Italiam rediturus?

Magnam copiam antiquarum rerum in Italicis museis admirari possunt visitatores; magna copia, autem, per fures extra Italiam ablata est; isti res antiquas in antiquis sepulcris contra legem effossis cuibusdam antiquariis vendiderunt, qui magno pretio praeclaris musaeis obtulerunt, in quibus Metropolitan Musaeo (Novi Eboraci) et Paul Getty Musaeo (Malibu).

Idem statuae evenit quae Lysippo sculptori ab antiquarum rerum peritis adscribitur, cuius historia breviter exponitur. Anno MDCCCCLXIV piscator quidam, non longe a litore ante urbem Fanum (in Piceno positam, Italice Marche), in retibus implicatam statuam invenit, quam antiquario cuidam Eugubino vendidit; decem annis post statua in Musaeo Getty comparuit. Anno bis millesimo quarto piscatorem paenituit statuam vendidisse et una cum ceteris civibus epistulam scripsit, qua a Getty Musaeo Lysippi petivit ut statua Italicae rei publicae redderetur.

Abhinc tres annos idem Museum promisit quadraginta res antiquas Italiae redditum iri (… scilicet contra legem acquisitas), excepta Lysippi statua. Pisauri (Italice Pesaro) tribunal abhinc paucos dies decrevit: Lysippi statua Italiae reddatur! Getty Musaeum huic sententiae obsistere statuit, quasi ex lege, non contra legem, statuam acquisivisset. Italicum tribunal Getty Musaeo sententiae non parenti causam feret.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae