Annus
2 0 1 0


Quaedam de Iacobi Monod (

Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica

Iacobus Monod, qui anno 1976 mortuus est, die 9 Febr. 1910 Lutetiae Parisiorum ortum habuerat. Plerumque in biologiae et zoologiae studia incubuit atque ob quaedam de patrimonio bacteriorum enzymatico inventa praemio Nobeliano est honestatus (a. 1965). Huius viri liber gravior inscribitur 'De casu et necessitate. De philosophia naturali ad huius aetatis biologiam spectante' (Francogallice: 'Le hasard et la nécessité. Essai sur la philosophie naturelle de la biologie moderne', éditions du Seuil, Paris, 1970), quo multae continentur de biologia ac de philosophia disquisitiones. Qui liber (septima editio Italica, apud Mondadori, Mediolani, a. 1974) duas in partes dividi potest, quarum in priore scriptor nonnullas doctrinas diiudicat sub aspectibus biologicis veluti eam, quae Caroli Marx principiis innititur, quamque viri docti 'materialismum dialecticum' vocitant. Quae quidem doctrina, adaeque illa philosophorum, qui 'idealistae' nuncupantur, argumentis- ait Monod- parum validis fulcitur (pp. 47-49 editionis Italicae supra memoratae), propterea quod ambae hae doctrinae id postulant, quod demonstrari haud potest, nempe mundum existere pro hominum utilitate atque ipsum ita esse comparatum, ut omnia, quae in rerum natura accidant, rationem quandam sequantur.

Inde leges 'finalisticae', quae dicuntur, nihil aliud sunt- ait Monod- nisi exspectationes de futuro, quas homines adhibeant ut suam ipsorum vitam explicare contendant. «Nos vero necessarii esse volumus et nobis ordinem quendam ab initio datum esse credimus. Omnes religiones, omnes fere doctrinae philosophicae, etiam pars quaedam scientiae, diuturnum conatum testantur atque heroicum omnium hominum se ipsos contingentes esse summopere negantium» (pag. 52 conversionis Italicae, quam ad verbum partim referam: «Tutte le religioni, quasi tutte le filosofie, perfino una parte della scienza, sono testimoni dell'instancabile, eroico sforzo dell'umanita che nega disperatamente la propria contingenza»). Et mundus ipse est quodammodo contingens; nam, cum de fato Monod disputet, is cum alia tum scribit haec: «Scientia moderna ignorat quamlibet immanentiae speciem. Fatum non exstat antequam ipsum operetur [...] Quod species humana hoc in mundo sit, res tam unica est, quae animum nostrum abducat a qualicumque anthropocentrismi cogitatione [...] Numerus noster sortitione extractus est» (p. 141; It.: «Il nostro numero e uscito dalla roulette»). Porro: «Agnoscat igitur homo suam ipsius vastam solitudinem (quia) hominum musicam non audit universus, qui coram ipsorum spebus, doloribus, sceleribus indifferens manet» (p. 165).

Quam quidem Iacobi Monod doctrinam, statim ut ipsa anno 1970 divulgata est, oppugnarunt non modo ii viri docti, quibus persuasum est omnia ad finem quendam esse directa, sed etiam alii qui, veluti Ludovicus Geymonat, putant 'necessitatem et casum' inter sese non oppositos esse, quia cum Epicuro adfirmari posse "omnia, quae sint in universo, originem ducere e casu et necessitate" (Ludovici Geymonat 'Historia philosophiae et scientiae', apud Garzanti, Mediolani, a. 1976, vol. VII, pag. 510 et 515). Atque Nicolaus Abbagnano: "Fortasse nova principia ethica non tantum e cognitionibus scientificis [ut putat Monod] originem ducere possunt. Si autem scientia contemnitur, fieri potest ut homines iterum in tenebras praecipitent" (e symbola c. t. 'Universus ratione caret', die 29 Nov. 1970 edita in actis diurnis Taurinensibus q. i. 'La Stampa', p. 3). Vel e paucis igitur sententiis Iacobi Monod supra relatis, haud dubie apparet varias et graviores quaestiones a viro illo tractatas esse, de quibus multi homines, etiamsi ad nullum responsum certum sint perventuri, tamen se ipsos interrogare pergent.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae