VENCESLAVS BOHEMVS
VENCESLAVS
BOHEMVS
Nepos sanctae Ludmilae Venceslaus natus est anno
nongentesimo septimo (907). Iam a puero secutus est piae auiae
Christianam praeceptionem; cui quidem rei ualde fauebat pater
eius Wratislaus Ludmilae filius, obsistere tamen conabatur mater
Drahomira uxor Wratislai, quae erat pagana similiter ac pars
populi Bohemorum. Cum autem Wratislaus praemature periisset,
Drahomira gubernandam obtinuit rem publicam nomine adulescentis
filii Wenceslai.
Paulo
post necandam curauit Ludmilam, quae recesserat in castellum
Tetin. Illo crimine nobiles Bohemi adeo sunt indignati, ut
decernerent Drahomiram regno expellere et Venceslaum proclamare
principem etiam ideo, quod illa Christianos persequens conabatur
paganum cultum restituere. Quoniam Ecclesia Bohemica tunc
pertinebat ad metropolim Moguntinam (Mainz), ad
protegendum clerum et fideles interuenerunt exercitus Germanorum,
qui Venceslaum quidem constituerunt principem, sed exegerunt
Bohemiae dependentiam ab imperatore Henrico. Quod cum Venceslaus
agnouisset, magno se exposuit periculo a parte fratris sui
Boleslai eiusque sequacium, qui non erant contenti profectu rei
Christianae neque influxu Germanico.
Frater
ille minor natu Venceslaum inuitauit ad consecrationem ecclesiae,
quam aedificandam curauerat apud castellum ipsius in oppido
Boleslauia Vetere (Stara Boleslav). Illic, die
duodetrigesimo mensis Septembris anno fere nongentesimo
undetrigesimo (28 IX 929), dux occisus est a sicariis Boleslai.
Sepultus est in Pragensi ecclesia, ubi colebantur reliquiae
sancti Viti martyris, quas dono acceperat ab imperatore Henrico
I. Ad illas custodiendas aedificauerat paruum templum, quod
temporis decursu ita creuit, ut fieret pulcherrima gemma urbis
Pragae, anno autem nongentesimo sexagesimo tertio (963) – sedes
episcopi siue cathedralis. Boleslao autem I cognomento Crudeli
filia fuit Dobraua, quae nubens Polonorum duci Mieszkoni, enixe
contulit ad eius conuersionem et ad baptismum Polonis conferendum
anno nongentesimo sexagesimo sexto.
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|