Annus
2 0 1 0


PANEM NOSTRUM COTIDIANUM …

PANEM NOSTRUM COTIDIANUM …

Matheolae panis: naturae donum, hominum opus, urbis Matheolae decus.

Nullus est visitator, qui Matheolam (in Lucania sitam, italice Matera) cum visitaverit, panem inusitatis formis atque mira fragrantia non gustaverit (idque magna cum palati animaeque delectatione) secumque domum suam rediturus non tulerit. Matheola, Urbs Universalis (ab Unesco sic appellata), ubi cavernae sunt quas homines palaeolithici habitaverunt. Matheolae panis anno MMVI ab Europaeo Consessu signum IGP (signum geographicum protectum) obtinuit. Panis farina conficitur ex loci frumentis, naturaliter et lente fermentat, in furnum immittitur ubi a ligno ardente suaviterque olente coquitur. His temporibus, sicuti ubicumque, panis in pistrinis emitur.

Temporibus praeteritis panis domi conficiebatur. Frumentum domi servabatur in altis cylindratis cestis foro praeditis, ex quo auferebatur quod usui erat. Eo ferebatur ubi, molarum opera, frumentum fiebat partim farina apta pani, partim farina apta pastae, denique furfur gallinis. Feles vigilabant ne mures cestas adirent! Noctu plerumque mulier panem conficiebat farina, aqua, fermento naturali detento in pauca farina subacta (quam a propinqua muliere petebat). Panis formae vel quinque chiliogrammatum pondus habebant! Panes ponebantur super lignea tabula, humero vel capite sustenta, atque in in propinquum pistrinum ferebantur, sed aliquid (crucis signum, amygdala, faba…).super panibus ponebatur ut singulae formae a singulis dominis agnoscerentur. Erant etiam lignea sigilla , quibus signa super formis incidebantur. Plura sigilla servata sunt, quae visitatores in Museo Ridola admirari possunt. Mulieres domos panes a pistrinis afferebant, lino amictos in arcas deponebant. Bis aut ter in mense panis conficiebatur. Pane, pasta, leguminibus, herbis vescebantur variis modis compositis. Erant autem qui porcum alebant, carnes servabant … sed perpauci erant.

His temporibus cibus sincerus appetitur, idem qui temporibus praeteritis pauperum multitudines aluit.

 

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae