Annus
2 0 1 0


Carnevalon,

INSIGNIA ATQUE SINGULARIA SATURNALIA INSTANT IN PARVA LUCANIAE URBE MONTESCAGLIOSO

Carnevalonis ritus

Martis die 16 mensis Februarii advenientis Carnevalonis ritus celebrabitur maxima cum laetitia totae Caveosanae civitatis. Quotannis haec consuetudo renovatur, quae multitudines propinquarum civium ob mirum atque insolitum spectaculum allicit. Prima luce ritus initium habet, qui cives adhuc dormientes ex somno excutit clamori bus atque tintinnabulorum sonitibus: Carnevalonis agmen vias pererrat, asino vecti. Est iste senex vinolentus ad vitae finem proximus.

Satellites eum circumeunt, qui ostias pulsant ab incolis dona ad petenda (nummos, fructus, lucanicas…). Antecedit Parca quae truculenter fusum volvit prope pedes eorum qui adsunt. Carnevalonem comitatur uxor, Quaremma appellata, nigra veste induta, (agricolarum paupertatem ac dolorem significat) cum filiolo nomine Carnevalicchio, qui proximo anno patris locum occupaturus est.

Huic ritui intersunt omnis aetatis cives, pueri quoque, qui, insolite induti (sacculis carthaceis lineis opertis) plostella praesertim aut parva plaustra manibus confecta agunt, ubi dona accepta collocant. In hoc agmine procedunt Caper, (naturae vim, fertilitatem sed etiam diabolum significat)...

...Sponsus et Sponsa ( vitae cyclum significant), Monachus qui Carnevalonis pompam funebrem ducit.

Quaremma lacrimas effundit propter Carnevalonis viri mortem adventuram, filii sortem desperans. Carnevalon ad rogum ducitur. Campanarum sonitus centum Saturnalium finem atque Quadragesimae temporis adventum nuntiant.

Postero die in quadam via octo pupi ex lana confecti suspenduntur: septem nigri colore significant septem hebdomadum spatium quod interest usque ad Pascham, quae Pupo albo colore significatur.

Hic ritus sacri ac profani particeps est et ad vitam pertinet, in qua agri cultura et animalia magni ponderis erant.

 

 

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae