Annus
2 0 1 0


Internationalis Annus Friderici Chopin incipitur!

Internationalis Annus Friderici Chopin incipitur

Annus MMX in memoriam diei natalis Friderici Chopin, maximi Polonorum melodiae compositoris, eius nomine appellatur. Fridericus Chopin ante ducentos annos, Kal. Mart. aut a. d. XI. Kal. April., natus est, quid nunc valde celebratur. Toto per anno milia delectabilia iucundissimaque eventa habebuntur.

Index rerum electarum, quae eo festo colligantur:

insoliti concenti musici – series concentorum musicorum, quas inter dies coniectos nativitati Friderici Chopin auditum iri.

concenti musici "Chopin in urbibus nobilissimis Europae" – concenti Londinio, Vindobonae, Berolino, Lutetiae Pragaeque.

hodoeporicon "Europa Chopiniana" – index locorum, ubi vestigia habitationis aut itineris Chopin stant

retrospectatio videoimaginum Neo-Eboraci, ubi imagines de persona Friderici Chopin, eius vita, musica et gestis praebebuntur.

XVI Internationalis Certamen Clavichordianum Friderici Chopin – ubi artis musicae periti peritaeque quinto quoque anno potestatem habent musicam Chopinianam ludentes in conspectum publici venire.

nuper constitutum Centrum Chopinianum – id est modernum multimedianum museum Friderici Chopin, punctum informationis turistici accipiendis, taberna libraria, bibliotheca, phonoteca et phototeca Internationalis Institutionis Friderici Chopin in unum mirabile aedificium. Eo loco brevi tempore fiet sedes Internationalis Institutionis Friderici Chopin, Societatis Friderici Chopin, Foederationis Societarum Friderici Chopin, Polonorum Consilii Musici et Conciliationis Operum Omnium Friderici Chopin Edituri

revivida domus, ubi natus est Fridericus, in Zelazowa Wola – id est novum centrum, ubi non solum museum situm est, sed etiam libraria, odeum et amphitheatrum parvum in nemore manu consito

Et milia alia Chopiniana videnda sunt.

Vos omnes, amicos Friderici Chopen musicae classicaeque, ad paginam interretialem Festi anglice http://chopin2010.pl/en/main/page vel gallice http://chopin2010.pl/fr/main/page scriptam invitamus.

Institutio Friderici Chopini canalem suum interretialem habet apud: http://www.youtube.com/user/chopininstitute.

Scripsit Catharina Glogowska



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae