Civitas Forumiuliana
Civitas Forumiuliana (Cividale del Friuli)
Paucis constat nomen regionis Italicae Forum Iulii, Austriae
et Sloveniae finitimae, ex Civitate Forumiuliana, hodie
"Cividale del Friuli" appellata, ortum esse. Nunc
oppidum fere XII milium incolarum, olim municipium ab Iulio
Caesare conditum, Civitas Forumiuliana haud longiqua ab Italicis
finibus orientalibus antiquum aspectum servat: irruens Natiso
flumen in medio fluit, quod superare licet pontem Diaboli (in
imagine adposita effictum) percurrentibus. Narratur vetusta
fabula propter loci asperitatem incolis pontis exstructio nimis
ardua fuisse; qui ergo ex diabolo ipso petiverunt, ut ad arduam
operam perficiendam auxilium ferret. Ille hoc pretio se adiuturum
esse promisit, si sibi daretur anima primi viatoris qui pontem
transiturus esset. Opera perfecta callidi Foroiulienses felem
coëgerunt primum transire, cuius anima sola diaboli merces fuit.
Oppidum historicis monumentis abundat, quorum arcanissimum
"hypogeum celticum" appellatur: aliquot aulae
subterraneae incerto tempore effossae sunt aut ante Romanorum
adventum funebrium rituum causa, aut posterioribus aevis ad
captivos custodiendos. Templum saeculo decimo sexto aedificatum,
loco pristini anno MDII diruti, amplissimum aedificium memoria
dignum est: ibi tabula argentea et aurea a Peregrino secundo
patriarcha commissa aspicitur, ubi circum beatae Virginis
imaginem magna acies sanctorum et prophetarum efficta est.
Musaeum archaeologicum apud Palatium procuratorum Venetorum situm
est, ubi tam codices aetatis mediae quam reliqua Langobardorum
aspici possunt: nam Civitas Forumiuliana sedes fuit primae
dominationis Langobardorum ab anno DLXVIII. In musaeo Christiano
mira monumenta sunt aetatis Langobardae, sicut Callisti
baptisterium (subter effictum).
Placidum et asperum est oppidum, ventis orientalibus gelidum:
si super hanc inscriptionem pulsaveris oppidum oculis percurres.
http://www.cividale.net/turismo-e-manifestazioni/visita-virtuale-del-ponte-del-diavolo/
Scripsit Herimannus Novocomensis
|