Annus
2 0 1 0


bellum cīvīle in Germāniā hĕrī exŏrtum est

bellum cīvīle in Germāniā hĕrī exŏrtum est

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Bellum cīvīle in Germāniā hĕrī exŏrtum est.

Mortui e tumulis surrexerunt et in viis ambulantes homines vīvos comĕdere volunt.

Custodes publici eos interficere conantur, sed mortuos interficere difficile est.

Novus annus vobis feliciter eveniat!
Ne adeatis his temporibus Germāniam!

Thōmas vester


pĕstis in Germāniā exŏrta est

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Officīna nuclearia in Germāniā bene mane dīrupta est. Nunc ubique radioactivitas est. Aves de cælo dēciderunt et mortuæ humi iacent. Hoc rattos allicuit, qui inter ædificia hominum percursant et aves mortuas comĕdunt. In rattorum villis pūlices sunt, qui pĕste labōrant. Qui in homines insiliunt, ut ii quoque hōc morbō afficiantur. Multorum hominum corpora ulcerum plena sunt.

Insuper magus ater incantātiōne effecit, ut homines mortui revīviscerent et in viis ambulantes vīvos comĕdere vellent.

Radioactivitate effectum est, ut cerebrum meum liquefieret. Insulsas igitur res ad grĕgem scribo.

Novus annus vobis tam bene sit, quam vita nostra nunc in Germāniā est.

Thōmas vester


bellum mundanum tertium mox geretur

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Proximo anno Americani et Russi bellum totius mundi tertium gessuri sunt. Sed antequam id faciant, animalia extraterrestria in mundum nostrum invadent omnesque, qui Lătīne loqui nesciunt, interficient.

Tum animalia extraterrestria cum eis hominus, qui supererunt, diem noctemque Lătīne colloquentur.

Bene valete et eversionem mundi exspectate!
Thōmas vester


Lătīne loqui nescire perīculōsum est

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Forsitan sciatis in Germāniā multos sanguisūgos esse. Ii nocte per interrete volant et sanguinem eōrum, qui in locutoriis Lătīnis Britannicē loquuntur, bĭbunt. (Interdiu autem in capsulis dormitant.)

Cavete igitur, ne nocte in interrete linguā Britannicā utāmini!

Valete omnes neque Britannicē loquimini!
Thōmas "Vlad" Vulpius, princeps sanguisūgōrum


in Germāniā nunc terræ motūs sunt

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

In Germāniā nunc terræ motūs sunt multi. Terram movet drăco gigantēus nomine "Godzilla", qui per Germāniam ambulat omnesque urbes dēstruit.

Mihi autem contigit, ut eum drăconem incantātiōne magicā, quæ "Avada Kedavra" vocatur, interficerem. Sed pro dolor corpus drăconis mortuum in domum meam incidit. Quæ quod corruit, in ruinis nunc habito.

Bene valete neque Germāniam adite! Omnes enim æriportūs a Godzilla dēvāstātī sunt.

Thōmas vester


princeps femina Leia mentita est

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Ii, qui imperium galacticum regunt, mundum Alderaan Astro Mortifero (Britannicē: "Death Star") dēstruere volunt. Ex principe feminā Leia igitur sciscitati sunt, ubi mundus Alderaan esset. Sed Leia mentita est et mundum nostrum pro Alderaan indicavit. Ex quo fiet, ut mundus noster hodie paulo post mediam noctem ab imperio galactico deleātur.

Exopto igitur vobis omnibus bonum principium novi anni.

Thōmas vester


stēlla crīnīta mundum nostrum dēstruet

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Astrónomi animadverterunt stēllam crīnītam celeriter mundo nostro appropinquare. Ea Kal. Ian. in terram incidet et omnes homines, qui eō tempore non in locutoriō Lătīnō versantur, exstinguet. Exstinguentur ii quoque, qui in locutōriō Lătīno Britannicē loquuntur.

Bene valete et cras totum diem in locutōriō Lătīno versamini Lătīne scribentes vel loquentes!

Thōmas vester


nova lēx in Germāniā sancta est

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Nova lēx in Germāniā sāncta est, ut unusquisque magnam vīnī mālini cōpiam cottidie bĭberet. Ex quō factum est, ut, cum totum diem ebrius essem, multas insulsas epistulas ad grĕgem Lătīnum mitterem.

Hīs temporibus ne adeatis Germāniam, quod autorædarii quoque omnes ebrii sunt! Fere omnes homines, qui in viis versantur, ex vīnō vacillant.

Thōmas vester, qui lēge cogente bĭbulus nunc est.


Itali imperium Rōmānum ad vitam revocabunt

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Proximo anno Unio Europæa dissolvetur et imperium Rōmānum ab Italis ad vitam revocabitur.

Omnes homines, qui sub Italorum dicione erunt neque Lătīne loquuntur, supplicio adficientur eis exceptis, qui Græce loquuntur.
(Hebraice quoque loqui licet.)

Valete omnes!
Thōmas vester


sanguisūgi nunc Germāniam gubernant

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

In Italiā tempore imperii Rōmāni multi homines in sanguisūgos transmutati sunt. Postquam imperium Rōmānum interiit, corpora sangisūgōrum in Germāniam transportanda Carolus Magnus curavit. Ii nunc Berolini in museo spectari possunt. Forte factum est, ut sanguisūgī revīviscerent. Ii Angelam Merkel, cancellariam Germāniæ, statim loco moverunt et nunc ipsi Germāniam gubernant. Ab hominibus Lătīne loquentibus nunc regimur.

Sanguisūgi lēgem sanxerunt, ut omnes Lătīne loquerentur.
Qui contrā fecerit, cruci affīgētur.

Nonne Germāni nunc beati sunt?

Valete omnes!
Thōmas vester


fīnem faciam nūgārum

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Nunc pro dolor cogor, ut nūgārum fīnem faciam.

Nam ărānea gigantēa ante domicilium stat et me comĕdere vult. Mihi autem contigit, ut eam incantātiōne magicā, quæ "Avada Kedavra" vocatur, interficerem.

Tum ingens vir foris percussis domum meam intravit et dixit sibi nomen esse Rubeus Hagrid. Is mihi opproprio dat, quod animal suum domesticum nomine Aragog interfeci.

Valete neque ărāneas gigantēas interficite!

Thōmas vester


mox tacebo

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Timeo, ne proximo anno nullam a me epistulam accepturi sitis. Nam modo navigium spatiale animalium extraterrestrium in hortum meum appulit. Animalia extraterrestria me in orbem lacteum, qui "Andromeda" vocatur, abducturi sunt, ut ea animalia, quæ ibi habitent, doceam linguam Lătīnam, quam omnia animalia totius rerum universitatis præter modum admīrantur.

Bene valete et benigne de me cogitatis!
Thōmas vester


numerus eōrum, qui in locutōriō Lătīno versantur, dēcrēvit

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Numerus eōrum, qui in locutōriō Lătīno versantur, dēcrē:vit, quod hāc nocte sanguisūgī eōrum, qui in locutōriō Lătīno Britannicē loquebantur, sanguinem bĭberant.

Bene valete!
Thōmas vester


nova lāx intergalactica sancta est

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Nova lēx intergalactica sancta est, quā omnia animalia totius rerum universitatis Britannicē loqui vetantur. Qui in hanc lēgem delīquerit, in carcerem Azcabanium conicietur, ex quo non prius liberabitur, quam expedite Lătīne loqui scīverit.

Bene valete!
Thōmas vester


de linguārum antiquārum scientiā

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Ineunte novo anno multa monstra conveni. En! Omnia linguārum antiquārum scientiam habent.

Sanguisūgi omnes litteris Lătīnis imbuti sunt. Versipelles omnes Græce sciunt. Mortuorum ambulantium maxima pars Sanscritice loquitur, reliqui Hebraice.

Bene valete!
Thōmas vester


Quā rē imperium Rōmānum interierit

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Cum scriptores antīqui ēnūntiātiōnibus relatīvīs sæpe ūterentur, imperium Rōmānum florebat.

Postea autem scriptores Christiānī participiis coniūnctis sæpius quam ēnūntiātiōnibus relatīvīs ūti cœpērunt.

Hæc fuit causa, cur imperium Rōmānum interisset.

Si enim præcepta grammaticæ accūrātē respexissent, ūsque ad hæc tempora ab imperatoribus Lătīne loquentibus regerēmur.

Bene valete!
Thōmas vester


sanguisūgi sanguinem meum bĭberunt

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Quod hāc nocte in locutōriō Lătīno Britannicē locutus eram, sanguisūgi sanguinem meum bĭberunt. Nunc mortuus sum et in viis ambulans homines vīvos comĕdere conor.

Cavete, ne hīs temporibus Germāniam adeatis, ne ā mē comĕdāmini!

Bene valete!
Thōmas vester


novus cursus linguæ Lătīnæ discendæ

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Me ab animalibus extratrerrestibus in orbem lacteum, qui "Andromeda" nuncupatur, ineunte novo anno abductum esse, ut ea animalia, quæ ibi habitarent, linguam Lătīnam docerem, fere omnes accepistis.

Postquam cum animalibus extraterrestribus de navigiis spatialibus, quibus totam rerum universitatem nāvigant, disputavi, novum linguæ Lătīnæ discendæ cursum conscripsi, quo facilius animalia extraterrestria linguam Lătīnam addiscerent.

Si vestrā intererit sciscitari, quomodo animalia extraterrestria ad linguam Lătīnam adducturus sim, acceditote ad hanc paginam interretialem:
cursus Lătīnus

Bene valete!
Thōmas vester


quā rē in locutōriō Lătīno tot homines versentur

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

Sanguisūgos nocte per interrete volare sanguinemque bĭbere eōrum, qui in locutoriis Lătīnis Britannicē loquerentur, fere omnes iam novistis.

Sed ii, quōrum sanguis pōtus est, non moriuntur, sed Lătīne loqui incipiunt.

Hæc est causa, cur tot homines in locutōriō Lătīno nunc versentur.

Bene valete!
Thōmas vester


quā rē in scrībendō errāverim

Thōmas sŏdālibus s.p.d.

In epistulis insulsis cōnscrībendīs et ad grĕgem Lătīnē loquentium mittendis interdum erravi, cum in synthesī plēctrōrum mures circumcursantes hāc illāc viderem.

Nunc nosócomi advenērunt mēque in valētūdinārium eōrum, qui multum bĭberant, abdūxērunt. Medici me dēlīriō trementi dementiāque praecōcī labōrare dixerunt.

Huius rei in causā est ea lēx, qūa Germānī magnam vīnī mālini cōpiam cottidie bĭbere coguntur.

Si igitur versionem nūgārum meārum correctiōrem legere volueritis, acceditōte ad hanc paginam interretialem:
nūgæ

Bene valete!
Thōmas vester, qui nunc manibus trementibus ante computātrum sedet.

 

Scripsit Thomas Niger



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae