Annus
2 0 1 0


Num coniuges Russi a regimine dissidentes venenati sunt?

Num coniuges Russi a regimine dissidentes venenati sunt?

Iam diu Victor et Helena Kalashnikow de valetudine sua querebantur: cutem prurire, caput dolere, spinam pungi. Inspectione facta medici Berolinenses constituerunt copiam hydrargyrii, quam in sanguine esse liceret, bis quinquiplicatam esse.

Cognitores ergo Berolinenses nunc quaerunt, num insidiae coniugibus paratae sint, praesertim cum constet utrumque regimen Russum reprehendere solitum esse. Coniuges enim pro certo habent se a procuratoribus officii secreti KGB venenatos esse.

Victor Kalashnikow in Unione Sovietica ipse in eo officio secreto munere praefecti fungebatur; postea sub praeside Boris Jelzin meruit. Sed successorem eius, Vladimirum Putin, Kalashnikow uxorque eius propter bellum in Tsetsenia gestum vehementer vituperaverunt.

Ea res mortem miram Alexandri Litwinenko in memoriam revocat: etiam is praefectus fuerat in officio secreto  KGB. Qui, cum regimen Russum vituperavisset, exul Londinii polonio venenatus est.Sed Russi recusant, ne Andream Lugowoj, qui illud facinus commisisse dicitur, Britannis tradant.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae