Annus
2 0 1 0


Lieberman denuo Palaestinenses provocat

Lieberman denuo Palaestinenses provocat

Avigdor Lieberman, minister Israelis rerum exterarum, denuo Palaestinenses Turcosque provocavit, cum diceret nullam fore pacem inter Israeles et Palaestinenses, etiamsi Israeles Palaestinensibus ipsam urbem Tel Aviv caput civitatis eorum dedissent pluresque regiones iis obtulissent, quam ante bellum sex dierum habuissent.

Israeles ne id contenderent, ut pacem intra unum annum facerent; multo esse melius, si interim de paucis rebus paciscerentur. Ahmetum Davutoglu, ministrum Turcum rerum exterarum, hominem esse mendacem et impudentem, cum postulavisset, ut Israeles de impetu in eas naves facto, quae Palaestinensibus opes tulissent, se excusarent.

Palaestinensibus autem obiecit, quod apud Nationes Unitas veluti bellum legatorium Israeliae inferrent: toto orbe plaudente rem Palaestinensium probari remque publicam eorum agnosci, quamquam eorum non interesset iustam pacem impetrare, immo Israeles decipere. „At nos“, inquit, „et vim facere possumus“.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae