Annus
2 0 1 0


De Britannicorum graviore pondere

De Britannicorum graviore corpore

Studiosi universitatis Oxoniensis post accuratas indagationes collegerunt viros et feminas Britannicos anno MM multo magis quam anno MCMLXVI pependisse. Institutum Britannicum Cordis (British Heart Foundation) et escam sumptam et hominum pondera duobus supra citatis annis comparavit: hoc temporis intervallo mediocriter septenae denae librae Anglicae viro unicuique, duodenae mulieri superadditae sunt. Si vero ciborum sumptorum acervum existimaveris, denae tantum librae unicuique contigisse comperies. Studiosi incrementum illud deminuto corporum exercitio adscribunt.

Cum ante sedecim annos quartus decimus quisque vir Britannus obesus esset, anno MMVIII quartus quisque pondere nimio laborat. Medicus Petrus Scarborough, qui Oxonii publicam valetudinem docet "Hoc est - ait - maximi momenti, homines plerumque autoraeda, raro birota iter facere operam in singulo loco immoti dare, ergo laborem corporis paulatim ex vita cotidiana aboleri."

Constat corporis obesitatem cordis et arteriarum morborum periculum augere, exempli gratia diabetis et cordis ictus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae