Nuperrime studiosi quidam,
Calvaria regis Gallorum Henrici IV
reperta est
Nuperrime studiosi quidam, anatomiae aliarumque scientiarum
peritiores, calvariam Henrici IV, Francogallorum regis,
invenerunt. Qui rex, postquam die 14 Mai. 1610 pugione confossus
erat a Francisco Ravaillac, in ecclesia abbatiali Parisiensi
sancto Dionysio dicata sepultus est. Eadem in ecclesia alii
reges in sepulcris iacebant et Henrici successores sepulti sunt.
Anno autem 1793, dum ab aestate anni 1789 omnia in
Francogallia radicitus perturbantur et multi istius eversionis
fautores popellum ad inhumana scelera perpetranda cottidie
incitant: nemini enim parcitur, non aetati, non generi et qui a
rege, tunc Aloisio XVI, stetisse dicuntur, vulgo iugulantur;
etiam sepulcra illius ecclesiae, in quibus somnum perpetuum
dormiebant reginae et reges Francogallorum, violantur et demortui
obtruncantur. Nam odium, magis fortasse quam amor, limites non
habet. Itaque accidit ut etiam Henrici sceletus concisus sit.
Omnia ista autem mira videri haud possunt hominibus, qui librum 'De
genocidio Vandeano' inscriptum legerint, quem Rinaldus Secher,
historicus opinionibus tritis ac falsis de Francogallica
eversione continenter vulgatis minime obnoxius est, aliquot
abhinc annos conscripsit:
http://tinyurl.com/2e9z8f5
Viri docti, quorum supra est mentio, eam calvariam methodis
usi recentissimis investigarunt ipsamque cum documentis quibusdam
ad regis faciem spectantibus compararunt: inventum est, inter
alia signa probantia eam peritorum conclusionem, parvum foramen
in dextera calvariae aure; quo e foramine inauris quaedam, rege
vivente, haud dubie pendebat, scilicet ad modum nonnullorum
adulescentium huiusce aetatis, qui sibi auriculam infimam
pertundunt; quare huiusmodi consuetudo, quae Anglice "piercing"
dicitur, Latine "pertundiculum" fortasse vocitari
potest.
http://tinyurl.com/2u9mfl4
http://tinyurl.com/2v5yfxh
Reliquiae igitur regis illius, qui verus Francogallorum
potentiae conditor fuit, nuper compositae sunt iterumque eâ in
ecclesiâ quam primum collocabuntur, ut in pace- sed unus Deus
futura cognoscit- tandem requiescant.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|