Annus
2 0 1 0


Loca quaedam sunt in orbe terrarum,

NONAGENARII VENEREM COLUNT!

Miraculum Vilcabambae

Loca quaedam sunt in orbe terrarum, quorum incolae multos annos vivunt, sicut contingit nonnullis hominibus oppidi 'Vilcabamba', quod in parte meridiana Rei publicae Ecuadorianae situm est. Omnes fere huius oppidi homines (circiter quinque milia), etsi non bene nummati, tamen vitam degunt serenam. Cibis vescuntur sanis, i. e. paucā caloriarum quantitate instructis et aquam bibunt purissimam. Inter viros centenarios 'Vilcabambanos' haud pauci sunt qui tabaci fumo et potionibus alcoholocis indulgeant atque inter nonagenarios plerique res Venereas adeo crebrius exerceant, ut interdum eorum uxores Visonium Correa, eiusdem oppidi medicum, adeant postulaturae medicamenta ad virorum sedandum ardorem aptiora. Haec aliaque de nonnullis hominibus longaevis eo in oppido Ecuadoriano habitantibus rettulit Hector Mo, diurnarius Italus, in symbola hac:

http://tinyurl.com/378wd9r

qua mentio continetur etiam cuiusdam viri Azerbaiani, nomine Shiralus Muslimov, quem 168 annos vixisse dicunt et, cum annorum 136 esset, uxorem quandam (nam huic viro plures erant uxores) gravidam fecisse:

http://tinyurl.com/34frwo2

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae