Annus
2 0 1 0


De uxoricio suspicioni causa

De uxoricidio suspicionis causa

Senex  87 annos natus uxorem nonagenariam cultro necavit in Chilia post  matrimonii annos 50, reputans  mulierem cum vicino loquentem  esse infidam. Postea ipse sibi mortem petebat at filius prohibuit. 

Iosephus (José) Ramírez domum reveniens uxorem cum vicino, quem putat ab uxore Elsa Bernales amari, colloquentem invenit,  protinusque in culinam ivit et cultrum sumpsit ut mulierem puniret.  Anno 1980 Ramírez iam condemnatus erat quod homicidium ob similem causam commiserat. Nunc apud iudicem accusatus novam damnationem exspectat.

Haec acciderunt in municipio Pedro Aguirre Cerda vocato, Iacobopoli in urbe capite Chilieni.

Fons: Las Últimas Noticias, 10 Dec. 2010

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae