Certamina pedilusoria mundana
Certamina pedilusoria mundana
Anno 2014 in Brasilia, anno 2018 in Russia, anno 2022 in
Quataria certamina pedilusoria acta erunt a totius terrae
factionibus; in America Meridionali iam quater hoc certamen actum
est, nunquam in Russia et in Quataria, qua de causa Status
Uniti et Hispania et Britannia rem aegre tulerunt, quod sibi
sedem certaminis frustra postulavissent; in Europa vero iam
decies certamen habitum est, atque ter in America Septemtrionali;
magno gaudio atque hilaritate Russici et Quatarienses
celebraverunt.
Ex his autem certaminibus, ut scitur, magna pecuniae vis
movetur, vel in Quataria ubi impensae pro certamine dollarum 645
miliones numerantur plus tria milia milionum in stadiis
exstruendis; inde possumus quaerere utrum pedifollium sit res
athetica an spectaculum commerciale; utrumque fortasse.
Scripsit Paulus Kangiser
|