Per interrete omnia noscuntur
Per interrete omnia noscuntur
De re diplomatica notitiae per Vicirimas inopinata effusio non
solum Statuum Unitorum gubernationem sed etiam omnium nationum
communitatem affecit et, ut videtur, afficere perget;
documenta autem diplomatica, ne internationales consuetudines vel
publicae coitiones laederentur, in plerisque nationibus lege
iampridem in secretum archivum missa erant; etenim ea
documenta, quae ad bellum praesens aut instans spectant vel
similia, sunt quidem diligenter occulteque servanda; tamen
in democraticis nationibus mos est ut cives archiva sive
tabularia aperte inspicere possint nisi iusta de causa et in
modum exceptionis documenta manere celata debeant, neque in
sempiternun hoc quidem sed ad diem certam vel annos viginti vel
triginta et deinde omnia omnibus patebunt; itaque quae
antea secreta sive sub velamine posita erant, postea a
gubernationibus develantur; at nunc ab ipsis civibus sine
permissu et possunt in lucem dari, sic ut nuper per Vicirimas
accidit.
Harum rerum noscendarum studio multi sunt qui Vicirimis
plaudunt necnon diurnarii praesertim qui diarios Le Monde, The
Guardian, Der Spiegel, The New York Times regunt; hi omnes
pactionem inter se sanxerunt ne quis has notitias ad populum
prius divulgaret sed omnes uno tempore; ex hac pactione alteram
develationis viam condiderunt adeo ut cives ex re diurnaria
maximam rerum novarum copiam accepturi sint; inde patet statalem
actuositatem sub civium maxima vigilantia positam esse;
diurnariis tamen curandum est ne rerum secreto testantibus
periculum facessant neve securitatem nationalem laedant; notitiae
vero divulgatae ad res cottidianas de Statunitensi re diplomatica
pertinent atque ad colloquia cum nationum regentibus clanculum a
legatis habita; neque immerito auctoritates Vicirimis
obiratae sunt; itaque adhibenda est diligentia in rebus
develandis ne plus aequo homines vel nationes laedantur.
Etiam compertum est curso publico electronico secretorum
securitatem deesse atque cyberspatium esse idcirco technologia
protegendum atque in re diurnaria mutationem maximam esse
factam, quia instrumenta communicationis socialis iam non
erunt eadem ac fuerunt: vestigationem interretialem
augebunt ac notitiarum ordinationem novis agent systematibus, nam
rerum computatralium progressum nemo detinebit. In re igitur
diplomatica nova disciplina est colenda: de rebus publicis sive
statalibus sic loquere quemadmodum dicta omnia in populum palam
et cottidie pervenire possint.
Fontes: Juan Pablo Olmedo (partim) et Javier Méndez Araya
(partim) ambo in diario El Mercurio, 3 Dec. 2010; scriptor et
opinionem suam interpositam dedit.
Scripsit Paulus Kangiser
|