Legite historiam!
Legite historiam!
Puta parumper, lector humanissime, tibi qualibuscumque causis
memoria evanuisse, teque nullius rei posse recordationem habere;
quid durius? quid angore plenius? nescires quis esses, unde
venisses, quo sis iturus, quos propinquos haberes, quam vitam
degisses praeteritam; hae anxietates simili modo populos
afficiunt; historia humano generi memoria est, dumtaxat sola
facta eorumque dies atque nominum illustrium elenchum ne unice
memoremus.
Sine historia populus vel natio identitate caret, nec potest
suas mutationes intellegere; historica meditatio ad mundum
hodiernum intellegendum ducit: quo itinere humana societas
progreditur? quo modo cultura vel animi cultus ubique terrarum
aestimatur? qua mente res sociales, politicae oeconomicaeque
reguntur?
Notitiae nobis undique veniunt, quas oportet examinare et
systematice ordinare, ita ut sub specie significationem
inveniamus; pueri ad historiam sunt vocandi, sed in eam
historiam, quae a litteris Graecis et deinde Latinis coepit, non
solum in eam, quae ab hesterna die, qua genitus a parentibus sit,
initium cepit.
Scripsit Paulus Kangiser
|