INVESTIGATIONES RISUS
INVESTIGATIONES RISUS VARIAE HOMINUM AETATIS
Quando et quam saepe ridemus?
Quaedam ephemeris in America septentrionali edita, cui titulus
Res Primae (anglice, 'First Things'), in meo conventu (id
est, domo religiosa) singulis mensibus recipitur. Cuius in
novissimo volumine quoddam insolitum demoscopium, ab investigatoribus
de Universitate Glamorganiae in Cambria effectum, summatim
relatum est. Qui enim inquisivere de risu, illud praesertim scire
cupientes, quem ad modum risus crebritas raritasque mutentur in
aetatibus humanae vitae invicem succendentibus. Diurnarius
narrat illos investigatores, homines laboriosissimos, repperisse,
media habita ratione, infantes etiam trecenties singulis diebus
ridere; adulescentes autem, minores viginti annis natu, fere
sexies tantum in eodem temporis spatio.
Qui inter annum vicesimum et tricesimum versantur fere
quadries rident per diem; illi tamen qui inter triginti et
quadraginta annos nati sunt, saepius, id est, quinquies. Cuius
incrementi, ne nimiam sit admirationem vel incredulitatem
moturum, investigatores hanc suggerunt caussam, homines post
annum tricesimum, nostris saltem temporibus, infantium cacchinis
crebrius adesse; et risus, ut experientia docet, risum parit. Qui
quinqagesimum agunt annum, se risui ter tantum quotidie dedunt;
qui autem sexagesimum, bis et dimidies.
Quispiam fortasse dolebit risum decrescere crescente aetate;
sed illa labiorum fauciumque commotio non propter se ipsa
quaerenda, nec semper gaudium germanissimum quod in aerem
prorumpit. Scriptum est certe, fatuus in risu inaltat vocem
suam, vir autem sapiens vix tacite ridebit.
Scripsit fr. Thomas Crean
|