Annus
2 0 1 0


Nuptiae Regiae Nuntiantur

Nuptiae Regiae Nuntiantur

Quanvis veteres Romani, donec rem publicam coluerunt, neque reges neque principes haberent, tamen non Regulum, non Regis filium, sed Principem nunc nominare debemus Vilhelmum, qui Catherinam (Kate) Middleton vere aut aestate anni 2011 Londinii populo, ut videtur, annuente uxorem ducet; Carolus vero Princeps Valliensis, Vilhelmi pater, se hoc nuntio beatissimum esse ostendit, addiditque ambos, quoniam fere septem annos vitam communem iam degerunt, satis expertos esse et nuptiis aptos; Catherina se plebeiam putat, qua de causa haud facile haberet consortium cum eo, qui possit Angliae Rex fieri, nam Vilhelmo, post patrem suum Carolum, primus est locus ut sedem regalem hereditate accipiat; etiam Regina Elisabetha II, Vilhelmi avia, Catherinam in caerimoniis publicis ab anno 2006 plus semel vocavit; optimum auspicium est quod Princeps, matris suae Dianae memor, anulo cum zephyro et adamantibus, qui matri fuerat, Catherinam donavit, affirmans se totam una cum uxore vitam acturum (Mercurio 16 Nov. 2010).

Auctoris commentarius: Utinam ita sit ut Princeps Vilhelmus vitam futuram cupit, nam primo divortii et deinde calamitatis viariae mortiferae omnes meminimus; possit quoque esse opportune parumper meditari de domibus Europae regalibus, quas aliqui, etiam Britanni, saepe vituperant quod magnis sumptibus vitam degant; attamen reges vel reginae suis nationibus sunt signa viventia unitatis atque historiae patriae; nationes vero quae tantum vexillum linteum habent, carent illo vexillo incarnato in regis vel reginae personam, quam rebus sive prosperis sive adversis concives circumstare possint; ex eo patet regem et reginam muneribus publicis integerrime fungi debere.

 

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae