De Italica Universitate
De Italica Universitate
Mare discipulorum defendit eruditionem
Mare discipulorum in vias Romae irruperunt
14 Octobris mensis ut reclamarent decretis legis
“Gelmini” (quae est summa studiorum moderatrix). Nova
interpellatio erit proximo 17 Novembris mensis. Hoc decretum
legis providet prorogationem immobilitatis nominationum in
publica administratione usque ad 2014 et amputationes octo centenorum
milium euronum. Doctores indagationis videbunt suas
remunerationes annuas minutas milium euronum et imponetur
amputatio efficax sumptibus ad operas peregrinas.
Discipuli “Secondae Universitatis
Neapolis” Romam tulerunt tabulam ad interpellationem in qua
scripserant: “Quod non fecerunt barbari, fecit
Gelmini”. Hoc scriptum in tabula erat in lingua latina, nam
discipuli sunt Universitatis Litterarum. Interpellationes causa
fuerunt motus initii scholae. Disputatio Decreti Legis
“Gelmini” erit diebus 18 et 25 Novembris mensis.
Discipuli et magistri habuerunt multas difficultates ultimis
mensibus, sed nolunt recusare ius Universitati.
Discipuli et doctores indagationis
sunt posteri orbis eruditionis: si moritur Universitas hodie, non
nascitur eruditio posteri diei.
Mitto ligamen ephemeridis “La
Repubblica” de interpellatione universitatis in Roma, etiam
sunt magistri et discipuli “Secundae Universitatis
Neapolis”:
http://tv.repubblica.it/edizione/roma/istruzione-sotto-montecitorio-per-chiedere-le-dimissioni-del-ministro/54786?video
Scripsit Rosanna Scialdone
|