Annus
2 0 1 0


Nonne Pompeii servandi sunt?

Nonne Pompeii servandi sunt?

Ob nimiam pluviam superiorum dierum, postridie Nonas Novembres, in situ archaeologico Pompeiano Schola Armaturarum Iuventutis Pompeianae collapsa est: de qua re statim apud multitudinem Italicam et exteram et rei publicae partes magnus clamor ortus est. Aedificium, ut putant archaeologi, sedes fuerat collegii militum et armorum receptaculum; ampla aula in qua antiquitus gladiatores exerceri consueverant, clausa manserat nec poterat visitari; cuius in muris recessus exstiterant ubi arma inventa ab iis qui effoderunt, condita erant nec defuerant picturae huic scholae congruentes: armorum spolia, palmarum folia, victoriae alatae, candelabra cum aquilis. Omnia, ut videtur, amissa sunt. Iampridem indicia lapsuum periculi visa erant: quam ob rem situs custodes Tutelae Monumentorum praepositos monuerunt, sed frustra. Res etiam ad cetera aedificia spectat quae in magno periculo versantur. Lapsus malam administrationem huius situs mirandi aperuit: nam magna pars vectigalium adhiberi solet ad solvendam pecuniam custodibus, archaeologis, operis, visitatorum ducibus; quod manet ad conservanda ac restituenda monumenta non sufficit. Cum ita res sint, dispendium unoquoque anno est tricies centena milia euronum. Ceterum pecunia praeteritis annis re publica praebita pessime impensa est. Ut aliqui opinantur, privatis situs administratio tradenda est ut pecuniarum ratio par efficiatur ac opes necessariae possint reperiri ad aedificia restauranda. Post lapsum ignominiosum, cuius clamor ad astra tollitur, Praeses Italiae Rei Publicae Giorgio Napolitano asperis sententiis hoc indignatus est. Interdum aliae calamitates Italiam vexant: in quibusdam terris Venetorum, Campaniae, Calabriae flumina exundant, domus, supellectiles, agros, officinas, tabernas vastantia: sunt qui putent aliam pecuniam Pompeiis non concedendam esse. Tota Italia iam corruit: non tantum tempestas nobis accusanda est, sed etiam hominum neglegentia.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae