Annus
2 0 1 0


DE CINERIBVS RECIPIENDIS

DE CINERIBVS RECIPIENDIS

Anno 1882 natio Anglica magnam cladem accepit. mense enim Augusto illius anni turma, quae criccetarium ludum (Anglice cricket) pro patria ludebat, ab turma Australiana necopinato uicta est. luctu maeroreque per totam insulam longe lateque peruadentibus, apparuit in actis diurnis quibusdam commentatio, quae ludum criccetarium Anglicum mortuum denuntiauit (Ang. the death of English cricket). deinde, ut hic interitus commemoraretur perpetueque in memoria hominum haereret, palos (sunt enim in criccetario ludo tres pali (Ang. stumps), qui in terra ita figuntur ut recti iuxta sese stent quorumque turbatio est inter metas ludi) deflagrauerunt ac cineres, qui ex incendio relicti sunt, in urna posuerunt. eodem anno exeunte, cum turma Anglica in Australiam nauigabat, scriptores quidam Anglici proclamabant adeo turmam Anglicam deorsum profectam esse, ut “Cineres” reciperent. inde mos est natus, ut biennio quoque lusores nostri pro uirili parte nitantur ut Cineres teneant uel in patriam triumphantes reportent.

hac aestate certamen Cinereum sexagesimum septimum in terra Australiana habebitur, quod ex quinque singulis lusibus constabit. ut mos est, lusus quique usque ad quintum diem (si necesse erit) durabit. omnes ciues Australiani, qui saltem patriam ament dignique sint maioribus nostris, deos immortales uehementissime obsecrant ut turba Anglica deuincatur ac Cineres, qui anno proximo in Anglia turpiter amissi sunt, in patriam recipiantur. plerumque, quandocumque turma nostra cum barbaris ludit, est cordi ciuibus nostris ut bene aequeque ludatur et ipse criccetarius ludus quasi uictor eueniat. cum tamen in Anglicos (Australiane the Poms) res geritur, hoc unum precamur, ut turma natioque Anglica crudelissime deprimatur.

sed – nos miseros! – bene constat turmam Anglicam longe fortiorem esse nostra. si cladem, quam omnes criccetarie docti futuram dictitant, re uera acceperimus, clarissime adprobatum erit non esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem.

si plus de criccetario ludo uel Cineribus scire uultis, faciet uos certiores Vikipedia:

http://en.wikipedia.org/wiki/The_Ashes

Scripsit Henricus Bagthorpe Australianus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae