Annus
2 0 1 0


Praeses Obama comitiis superatus

Praeses Obama comitiis superatus

Quamquam Praesidem Barak Obamam, cum rempublicam iam adeptus esset, cives octoginta ex centenis ad demoscopias sive percontationes foverunt, tamen die Martis 2 Octobris Camerae maioritatem, aliquot senatores gubernatoresque statales perdidit; republicani igitur victores a comitiis discesserunt.

In postulatione praesidentiali optimus candidatus fuit, qui praeiudicia in Afroamericanos, olim nigros contemptim vocatos, merito suo superavit necnon politicos expertissimos, qui multos annos in factione democrata militaverant; tamen ipse inexpertus putabatur ut munere orbis terrarum longe dificillimo fungeretur.

Plerisque nunc Obama displicet, qui vident virum olim apud Nationem pergratum at his diebus potestati confisum et maiora vectigalia molientem ut publicis necessitatibus satisfaciat; ei potestates supersunt et intercessio legislativa, ne leges quas nollet approbentur, et in Senatu maioritas, sed praesertim relinquit biennium ut correctiones politicas agat vel cum republicanis paciscatur ad oeconomici incrementi viam denuo adipiscendam, atque vigorem recuperandum, quo Status Uniti summum rerum mundanarum locum obtinuerant; sin autem quomodo gloriam apud populum decoctam perdiderit  non videt, posset anno 2016  comitia habere iterum adversa; neque de his rebus conscius videtur, qui iam peregre profectus est in Indonesiam et Coream Meridionalem et Iaponiam et Indiam; qui etiam navem aëroplanigeram ad Bombaiae litus navesque loricatas induxit suae securitatis causa; neque enim Obama  neque multi politici Septentrioamericani nescire videntur potestatem in orbe terrarum sese paulatim et aliquatenus iam perdidisse.

Summatim translatum ex pagella ab Hernán F. Errázuriz scripta, El Mercurio
(Hisp.), 6 Nov. 2010.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae