De litibus gregalibus (
De litibus gregalibus
(Class actions)
Primo in Statibus Unitis deinde in Brasilia et aliis
nationibus ortae sunt actiones gragales, quas multi actores
uno iudicio deferunt in unum venditorem a quo rem vitiosam
acceperint, sive in unum servitorem, qui mercede conducta
emptoribus aliquam operam parum utilem atque suddole fecerit;
idcirco emptores sive actores in hac lite consumptores putantur
quia de rebus venalibus, quae consumuntur vel de servitiis, quae
pro consumptoribus pretio aguntur lis delata est.
Non immerito hae lites fieri coeperunt cum plurimae res
venales vili pretio ab eadem officina mendose editae venditaeque
essent, adeo ut consumptoribus singulis minime conveniret in
venditorem compenstionem perexiguam separatim postulare; inde
actio fit gragalis ut uno iudicio, iisdem probationibus, unaque
sententia damnum consumptoribus aestimetur et venditor, si iustum
sit, condamnetur.
Venditori autem vel servitori potest esse etiam conveniens
postulatio gregalis, dum vere damnum accidisset, nam uno iudicio
componere litem melius et vilius esset
quam separatim lites plurimas.
Attamen omnia a pecuniam avide quaerentibus facile
corrumpuntur; sunt advocati qui consumptores provocant ut
actionem gregalem constituant in quamdam officinam, quae aliqua
mercatura vendiderit, dum mendosa vere aut ficte putetur; inde
quoniam officinae dignitas et imago mercatoria est a curatoribus
servanda, litis compositio ab advocatis leonina eisdemque
fructuosa promovitur, adeo ut ipsa lis interdum etiam occulte
eveniat lucrativa, quamvis parva compensatio aperte
consumptoribus detur; inde dicitur orta esse quaedam industria
litigiosa sive lucrum ex litibus immodicum.
In iis nationibus ubi hae lites legibus nondum statutae sint,
antequam hae actiones gregales a legislatoribus accipiantur,
curandum est bene perpensis regulis iudicia temperare, ne
officinae venditoresque iniuste condamnentur neve
consumptoribus aequa compensatio auferatur.
Scripsit Paulus Kangiser
|