Annus
2 0 1 0


<h1>De bello monetali</h1>

De bello monetali

Quid sit bellum monetale sive de divisis protegendis? Id explanare intendimus et imprimis de divisis agendum est.

Voce divisa utitur in commercio internationali ut nummi exteri designentur, nam ut videtur tempore praeterito aliquae monetae divisae sive sepositae erant a reliquis ut importatarum mercium pretia solverentur; item pecuniam, quae a mercaturis exportatis accipiebatur, divisam nuncupabant; ergo divisae sunt hodie nummi exteri vel qui pro mercaturis exportatis accipiuntur vel pro importatis solvuntur; praecipua autem divisa apud omnes nationes dollarum Statuum Unitorum putatur.

Omnes nationes de divisis curam maximam habent, ita ut exportatoribus quam plurimi nummi nationales pro singulis divisis dentur; nam eo modo mercaturis exportandis favent nationemque ditiorem reddunt.

Apud theoriam oeconomicam divisarum pretium determinandum est ex libera certatione inter exportatores et importatores, qui mercaturas domesticas vendendo et exteras importando omnium earum pretia aequiparant. Bellum monetale sive de divisis protegendis oritur quia aliquae nationes divisas aestimant non ex mercatu libero sed decreto gubernativo, ex quo divisae cariores quam ex mercatu habentur.

Qua de causa, quoniam aliquae nationes dollaria ficte supervalorant, collocatores atque inceptores in eas nationes, ubi dollaria plurimi aestimantur, pecuniam suam immittunt, et quoniam nationes de hac re contendunt, bellum monetale sive divisarum esse dicitur. Simo (Simon) Johnson oeconomista, qui in Fundo Monetali Internationali (FMI) olim interfuit, et nunc cyberdiarium gerit de rebus oeconomicis (BaselineScenario.com), interrogatus utrum nunc adsit bellum monetale, respondit non adesse, sed quaedam sollicitudo mercatibus instare; etiam censet verbum bellum non recte ab oeconomistis usurpari, nam inde divisarum sollicitudo augebit.(Simon Johnson, El Mercurio, 2 Nov.2010)

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae