VITIA VIRUMQUE CANO…
Vitia virumque cano
.... "bunga bunga"
De
Berlusconi rebus gestis
Cotidie diurnarii nuntios pervulgant de
Berlusconi vita privata, in qua adulescentulae minoris
aetatis (quarum duas in imaginibus adpositis
conspicis) et scorta adulta (infra demonstrata)
plurimi sunt et abundant. Cum ei immodicae opes sint et summa
potestas in re publica, fit ut aliae, pecuniae cupiditate, aliae
spe famae consequendae in televisione impulsae, eum adeant.
Quidam Berlusconi sodales (quorum duos in imagine iuxta titulum adposita aspicis), de quibus investigatur, sunt qui
feminas eligunt et eas ad eius villas deferendas curant, ubi,
sicuti Romanus imperator (vel Turcarum rex) Berlusconi morum
pravitatem impudice ostendit; hoc narravisse videntur aliqua
scorta, de quibus investigatur. Quidam summi magistratus et
nonnulli, qui plurimum possunt, his admodum insolitis conviviis
interfuisse videntur (istae feminae adfirmant). Non solum a
sinistra parte sed etiam a quibusdam dexterae partis Berlusconi
reprehensus est, a catholicis quoque, quorum sententia summus rei
publicae rector indigne agit et pessimo exemplo civibus est. Iam
uxor Veronica a Berlusconi discessit, cum eum accusavisset quod
pravam vitam ageret; eadem viri amicos hortata est ut eum, morbo
affectum, iuvarent. Berlusconi “bunga bunga” exercere
perseverat! Potestate et opibus utitur
ad vitia satianda, publicos satellites adhibet qui feminas ad
villas deferant (hi, sine dubio, utiliores essent ad crimina
persequenda!). In totius orbis diurnis de
Berlusconi “rebus gestis” atque de “bunga
bunga”copiose narratur. Dedecus totam Italiam obruit. Quando
hoc finem habebit?
Scripsit Dominicus Caveosanus
|