Lampyris
Lampyris
(Noctiluca)
Genovefa tristissima lacrimas effundebat; die enim crastino domum, quam una cum filiolo habitabat, iudicis iussu ad auctionem destinatum iri pecuniae debitae causa, quod tamen iam erat soluta.
Genovefa solem occiduum aspiciebat, sed re vera animum suum in vitam futuram sibi et Ferdinando filio suo sexenni incertam afflicta intendebat; silentio lacrimas parumper tenuit sed postea capite brachiis cooperto, flere incepit, angore plena.
Aloysius, vir suus omnibus in vico dilectus, superiore vere mortuus erat; quoniam sedulo egerat, peculium paulatim sibi paraverat ut parvas aedes, quas nunc Genovefa et filius habitabant, emeret; sed cum peculium ad pretium totum solvendum non sufficeret, a locuplete patrono, cui diligenter servibat, pecuniam creditam accepit ut reliquum pretium daret; hanc restituendam annuis pensionibus promiserat.
Postea tamen omnem regionem pestis invasit et multi perierunt; etiam Aloysius et creditor suus patronus, qui libens francos octingentos crediderat ut fidelitatem et diligentiam remuneraretur; centeni annui redderentur.
Pensionibus septem iam traditis Aloysium immatura mors percusserat; tamen is, qui hereditatem a creditore accepit, pecuniam vix totam redditam fuisse nesciebat: francos octingentos poscebat.
Genovefa centum francos tantum ab sese tunc deberi semel atque iterum iuravit; sed frustra nam sine ulla apocha et probationis argumento, iudex domum venditum iri iussit ut mortui mariti debitum solveretur; itaque die crastino non solum viduitatem sed etiam tectum amissum patiretur.
Qua de causa paupercula mater, cum caelum vespertinum suspiceret, dolore et tristitia magnopere angebatur; parvis suis aedibus nocte postrema erat usura.
Ferdinandus puer, qui rem non bene intellegerat matri appropinquavit et dixit:
“Mamma, flere desine; verborum mei patris memento, qui antequam mortuus esset, dicere solebat viduas et orphanos a Deo protegi; adversis rebus precari oportere; nonne talia dicebat?”.
“Talia, fili, ipse dicebat”, Genovefa respondit, et coniugis verborum memor se aliquatenus consolata est.
“Quidni Deum precareris? auxilium habebimus!”.
“Ita est, fili”, mater assensit, et puerum, qui prudentius quam pro aetate sua erat hortatus, amplexa est.
Iuvenis mater genibus flexis Deum quam piissime sic precabatur: “Pater noster per Virginem Matrem Tuam abs te peto ut has matris afflictae orphanique deserti preces exaudias, ne iniuste tecto abeundum sit nobis”.
Precibus actis nesciebat qua de causa cordis pulsus agitaretur, et Ferdinandus, qui per fenestram aspiciebat, subito clamavit:
“Heus! mamma, specta stellulam volitantem! nunc seorsum, nunc ad nos fenestra ingredientem; bellissima est, mamma!”
“Lampyris est, fili, velut vermiculus luminosus, qui vulgaris bestiola interdiu videtur, sed nocte elucet ut nunc vides”.
“Manu possumne mamma suscipere? uritne ista lux?”.
“Non urit, fili; suscipere potes si vis; frigida est lux, quam sine metu attingere potes”.
Ferdinandus se prohibere non potuit quin lampyriden, quae in tabulatum ceciderat, capere intenderet, sed frustra nam insectum sub armarium prorepserat.
“Elucet, mamma, sed aprehendere nequeo; ut elucet!”.
“Parumper exspecta, fili, mox exibit; tunc penes te erit”.
Ferdinandus parumper exspectavit, sed cum impatientia vinceretur, matri suppliciter dixit:
“Auxilium fer, mamma, ad lampyriden extrahendam; si minus, paulum armarium amove ut capiam”.
Genovefa filium iutura de sella surrexit et contentione non parva armarium impulit; puer tandem insectum cepit atque studiose examinabat; sed mater maxime mirata est, quod de armario fasciculum iuxta parietem in tabulatum est dilapsum; Genovefa vidit esse codicillum, qui hipomnemata et documenta continebat; de quo ergo agebatur?
Iuvenis vidua sub candela appropinquavit ut id examinaret, et hilare comperit in codicillo mariti negotiorum rationes contineri; ibidem pensiones locupleti creditori iam traditae consignatae erant; inter folia chirographus inventus est, ubi legebatur: “affirmo die Sancti Martini me rationem cum Aloysio Blum habuisse; idcirco mihi francos centum nunc ab eo deberi”.
Id erat nuntium salutare vehementer exspectatum ut probatio fieret plena; Deus erat qui lampyriden miserat ut mariti codicillum prostaret; itaque Genovefa oculos ad caelum gratias egit; postea filium felicitate plena ob miraculum actum amplexa est.
Ferdinandus, cum chirographi virtutem intellexisset, argute exclamavit:
“Egomet, mamma, eum inveni; nisi armarium ut amoveres peterem, codicillus absconditus permansisset”.
“Utique, filiole dilecte, ipse invenisti, sed cave oblivisci Deum bellam bestiolam misisse ut armarium opportune moveremus codicillumque inveniremus; Deus salutem nobis per lampyriden dedit”.
Die crastino ad iudicis domum multo mane Genovefa profecta est; ibi iudex protinus apocham authenticam esse agnoscit heredemque vocavit, qui cum eam legisset, conturbatus est nec dicere audebat; usque tandem paenitens: “se non dubitare quin Divina Providentia in hac re interesset; a Domina ignosci se velle, nam penuriis et aerumnis eam affecisset; ut vero aliquam compensationem ea haberet, se centum francos illico dare; itaque Dominam Blum nihil amplius debere; se etiam videre magnam in ea esse fiduciam seque auro illam pretiosiorem aestimare”.
Narratio excerpta ex fasciculis menstruis c.t. Heraldos del Evangelio,
Nº28, Nov., 2005.
Vernacule
scripsit María Teresa Ribeiro Matos.
Aliquot verba dempta sunt quo facilius lectio fieret cursoria.
[1]Lampyris (-dis) est
verbum Graecum (Plin.H.Nat.XI,34); Latine dici posset
“noctiluca (-ae)
Latine aptavit et
Scripsit Paulus Kangiser
|