Annus
2 0 1 0


<h1>Auxilium linguarum</h1>

Auxilium linguarum

Jared Diamond, Universitatis Californianae (UCLA) scientificus, affirmat pueros parvulos linguas duas edoctos omnino non in discendo conturbari, idque contra atque putatur, magnopere auxilium in vitam eisdem ferre totam.

Duas vel tres linguas diuturne exercendo animus adeo perspicax evenit ut in senectute minus facile dementia senili mens laedatur; senes enim bilingues in rebus discendis aptiores monolinguibus sese gerunt, et quamquam scientifice nondum sit confirmatum, potest coniectari morbum Alzheimer, quibus afficieretur, bilinguismo vel annos quattuor procrastinari.

Fontes:  El Mercurio, 15-10-2010; Fabiola Montero: http://primicias24.com/salud

Auctoris commentarius: Certum est cuique ius esse linguarum, quas velit, discendarum; tamen si Latinitatem didiceris non solum  in linguam sed etiam in historiam  incubueris; si interrogaveris me quid utilitatis in litteris Latinis inesset, respondebo idem ac in historia; sin autem historia est utilis, idcirco etiam Latinitas; si historia non esset, tunc Deus misereatur nostri.

Genus humanum usque ab annis 80 milibus, cum homines Cromagnonenses viverent, in meliores status pedetemptim experiendi et corrigendi methodo progredimur, magnamque partem historiae, litteris mandatae, praesertim in Europa Latine legimus, ne in eosdem errores denuo incidamus; itaque duplicem proventum ex Latinitate accipitur: et mens legendo exercetur et res gestas,
quas iam pridem didiceramus,  relegere possumus, neque solum ea quae antiquitus acciderant sed ea quae de nostris temporibus scribuntur facile intellegimus.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae