Annus
2 0 1 0


Untitled

Argentariae-zombula* refectionem oeconomiae opprimant

Ex quo mercatus domitius ad maximum valorem crevit anno MMVI., res publica inferorum dolores nummarios et oeconomicos subiit iam dimidium decennium. Tempus tandem maximum est ut homines politici id quod primo loco eis tum faciendum fuerit, nempe rei publicae bona pretiosa protegere curent: regimen legum et mercatus expeditos. Pro hoc legulei potius quisquilias tuentur argentariarum zombulorum instar [mortuarum sed moventium].

Duos abhinc annos, multae illarum argentariarum pessum ire debebant -- quod ratio negotiandi foro cessit. Ratio illa negotiandi profecto pervicax, obstinata, considerata, atque deliberata fuit imperitia [hoc est, ferme omnes impotes mentis]. Tum temporis, illae argentariae, Countrywide Financial non excepta, (nunc pars Domus argentariae Americae), hanc imperitiam coram ostentavit debitores hypothecarios opitulando ut plus pecuniae mutuarentur quam restituere possent. Hodie, beneficio sponsionis Vasintoniae, argentariae malae adhuc in vivis sunt. Argentariae nunc imperitiam suam ostentant non recipiendo hypothecas debitorum deficientium more ordinato, opportuno, honesto.

Quemadmodum argentariae hypothecas capere repetunt, ut iam fecit Argentaria Americae, causa illis est ut lente in rem procedant quod jacturam pecuniae in rationem datarum inscribere nolunt quum immobilia revendantur.

Sed procrastinatio argentariarum refectionem oeconomiae opprimit modis tum vulgaribus tum vastissimis.

Vulgaribus: Mutuantes domi manent immobilia tenentes quorum sumptui pares non sunt, quod idem est ac significare se vitas suas vivendo proficere non posse. Qui domos emere cupiunt sibi res non suppetit ut eas emant; quibus autem res suppetit cautos se gerunt quia, dum faeneratores cumulos hypothecarum recuperatarum componant, pretia domuum ad statum aequilibratum non recident. Ibidem, negotiatores nova munera quaestuosa operariis comparare non possunt quia argentarii et locatores pecuniae mutuis vetustis et caducis praepediti, nova mutua praebere nolunt. Vastissimis: Captio hypothecarum imperite facta iura dominii erodunt quibus rei publicae prosperitas nititur. Quum concivis domum emat, ei sciendum est se iure fruiturum eam tenendi aut vendendi. Jura proprietatis deficiunt si, imposterum, dicamus tribus annis, proprietarius superior dicere poterit se die ante judices uti non potuisse, qua de causa forte oporteat ut venditio irrita fiat.

Rectoribus est copia agendi. Argentarios dumtaxat oportet tuto et prudenter operari. Rebus ipsis loquentibus, institutum nummarium tutum et prudens esse non potest si eius moderatores prorsus nesciunt quibus sit quid proprium et quisnam cui quid debeat. Neque potest argentaria tuto et prudenter agere si bona clientium suorum rite censere non valeat, quod sane facere non poterit si sedule operam non navaverit vindicando jura illis bonis possidendis.

Eccillud quod Vasintoniae faciendum: Rectores postulare debent ut argentarii cito officia impleant tuto et prudenter agendi. Hoc ipsum facerent hypothecas capiendo debitorum deficientium temperi, congruenter, honeste, etiamsi ita fit ut necesse sit istis societatibus magnam pecuniam solvere homines rei idoneos conducendo. Aliter liceret argentariis statuere (pariter temperi) summam debitam minuere ut debitores sumptui pares essent domi manendi. Hac aut illac, quocumque modo tempus maximum est rem absolvere.

Eccillud autem quod Vasintonia faciet: nihil. Rectores sciunt quod si argentarios cogunt ut hypothecas temperi, colore juris, et congruenter capiant, societates oporteat jacturam gravem pecuniae vel etiam res afflictas subire propter mutua caduca illa in tabulis suis. Illis Fannie Mae et Freddie Mac [coepta quibus gubernium favet ut damnum immobilium praestent) quae multa mutua tenent et cautione indemnitatis valorem immobilium satisdant contra eos qui impares solvendo sint, opus esset magnas novas jacturas pecuniae subire.

Praeterea, locatoribus qui praedes emerunt liceret deficientes in jus vocare, asseverantes consponsores detorsisse copiam tertiorum hominum ut confirment aliquem scribenda de hypothecis cotidie procuraturum esse. Aliis verbis, fieri potest ut magnae argentariae pessum ire possent.

Haec ipsa difficultas. Quamvis incola domus albae tribus abhinc mensibus nomen affixerit rogationi ad faenerationem restaurandam, rationem nondum peperit qua magnae societates nummariae pessum ire possint, locatoribus rite jacturas pecuniae subeuntibus. Huius loco, nova lex rectores jubet definitionem officii sui comminisci quasi eundo. Rectores formidant arbitrio suo uti et terrorem panicum mercatubus incutere ut anno MMVIII. accidit.

Argentarii sciti hunc timorem sentiunt. Sciunt rectores nihil acturos esse ut mercatores in dubium vocent magnam argentariam aeri alieno obnoxiam etiam si id ducet ad strangulationem opum publicarum restaurandarum. Haec cognitio explicat animum neglegentem argentariorum erga fidem publicam. Domus argentariae permanent pupillae gubernii, immunes integrae disciplinae mercatus et legum. Quod attinet ad homines politicos, consilium suum est nescire.

Mendacium sistunt quo dicitur discrimen fisci iam praeterisse Olim rerum natura interveniet neque internoscet utrum Democratae an Republicani in domo alba versentur. Interim, consilium Vasintoniae praetereundi argentarias irrevocabiliter ruptas reliquis nobis alterum dimidium decennium discriminis "domitii" incutere posset.

*zombulum: cadaver sive corpus mortuum cui copia est movendi, sentiendi, comedendi. Ens fictivum religionis Haitianae (et Africae occidentalis) cuius nomen derivatur e vocabulo Africano "deum" significanti. "Zombulum" appellandum quia sonitu simile illi e Latinitate infima "zabulus." Nam diaboli sunt quasi dei paganis.

Nicola Gelinas, auctrix illius _ Sub ruinam: Capitalismum sospitare ab incolis Viae Moenium -- necnon Vasintoniae_ editrix est quae scripta in acta diurna confert c.t. Diarius Urbanus Instituti Manhattanensis. Haec supra relata conscripsit illa pro actis diurnis _Tempora Angelopolitana_editio archetypica Anglica:

http://tinyurl.com/39qfmj7

Scripsit secundum Nicolam Gelidas Eduardus Caudex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae