Annus
2 0 1 0


<h2>De Actis Apostolicae Sedis</h2>

De Actis Apostolicae Sedis

Quaecumque opinio habeatur de Ecclesia Catholica, agnoscendum est eam multa saecula Latinitate usam esse, magnamque partem veterum palimpsestorum usque ad nostra tempora tradidisse, adeo ut sint qui credant Latinitatem esse Ecclesiae linguam propriam sive officialem; hanc affirmationem velim summatim perpendere.

Si Acta Apostolicae Sedis, quae menstrua in lucem dantur, parumper inspiceres, partim Latine scripta invenies sed etiam Anglice, Germanice, Hispanice, Polonice, Lusitanice, Russice, Theodisce, maximeque Italice ad usum quidem pupulorum quibus litterae et documenta referuntur; in ipso quoque Vaticano linguae hodiernae audiuntur quod naturaliter accidit.

Estne Latinitas lingua Ecclesiae propria? malim asseverarem iam non esse,nam si quemdam non catholicum ad litteras Latinas vocaremus, responderet se cum Ecclesia non consentire et idcirco nolle ei huius linguae usu auxilium proferre; e contra quondam humanissumus vir, quamvis non catholicus esset, dolebat usum suae linguae cottidianum Ecclesiam amisisse, proterea quod, ut aiebat, Ecclesiae auctoritate litterae Latinae edendae curabantur; at nunc id raro accidit; in dies igitur minus minusque Catholici libros poscunt Latinos; ut verum dicam: nullos.

Sin autem Latinitas non est propria Ecclesiae Catholicae, cuius nunc est? est nempe nemini vel, quod idem est, omnibus qui discere velint; singulis sermonibus quodammodo est dominus, nempe populus, qui iisdem utitur; bifariam enim linguas discimus: et ab ore parentum, quas maternas vocamus,et a magistris et grammaticis, qui nos linguam exteram docent; hodie nemini Latinitas lingua materna est; nemo se eius dominum dicere potest.

Tamen in legendis Actis Apostolicae Sedis non inutile tempus impendimus; primum, quod multa locorum geographicorum nomina invenimus, ut iam pridem P.Caelestis Eichenseer in Vita Latina varia collegit (3/1967); deinde, quod litteras Neolatinas et syntaxin Ciceronianam rebus hodiernis accomodatam legere possumus; tertium, quod cum de nostris temporibus agitur, lectionem cursoriam nobis exercere licet; id valde iuvat veteri Latinitati postea legendae.

Utinam Ecclesia Latinitatem continuo et certatim foveret; id omnibus, qui historiam et litteras amamus, magnopere prodesset.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae