Annus
2 0 1 0


Cohortes mortiferae in Mexico

Cohortes mortiferae in Mexico

Qui substantias stupefactivas hodie et  ubique vendunt, ii antiquitus et nomine caruerunt et istas substantias veteres nescierunt neve prohibuerunt;  at nunc oportet eos nuncupari verbo Graeco et Latino narcovenditores, qui cum violenter tum etiam crudeliter in negotiis agendis sese gerunt;  una ex nationibus ubi narcovenditores actuosi maxime videntur est Mexicum;  ibi non solum damnum in incolas ferunt atque substantias in Status Unitos inferunt, sed ipsi venditores, qui emptorum, districtum sibi servare ab aliis poscunt, bella et armis iam pridem vicissim sumpserunt.

Itaque Mexicum et aliae nationes speciales custodes creaverunt ut narcovenditores superarent; tamen aliquot custodes Mexicani ob improbitatem a munere amoti sunt;  hi demum cohortes mortiferas condiderunt eo consilio ut in narcovenditorum maffias bellum indicerent tum in eas tum in illas, sed semper cruore et pacificorum civium magno periculo.

Senatus Mexicanus e vestigatione, quam de hac re iussit,  reperit has cohortes autoritate statali interdum esse potiores, adeo ut quidam pecuniosus rerum oeconomicarum inceptor palam et superbus affirmaverit narcovenditorem necatum esse rudemque turmam esse creatam ad maffias superandas; cadaver illius maffiosi  vix hora post inventum est.

Non solum in Mexico maffiae substantias stupefactivas mercantur sed hodie ubique terrarum cottidie id commercium agitur; maximus harum substantiarum mercatus intra Status Unitos habetur;  his narcoemptoribus maffiae suppeditare cupiunt copiosum fructum accepturae.

Fons: El Mercurio, die 25 Oct. 2010

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae