Annus
2 0 1 0


LATRONES PAUPERRIMIS USI SUNT UT ARGENTARIAS FRAUDARENT

LATRONES PAUPERRIMIS USI SUNT UT ARGENTARIAS FRAUDARENT

In urbe Mediolano nuper callida fraus concepta est quae quindecim argentariis detrimento fuit. Dolus hoc modo a grege praedonum confectus est. Aliqui sine domo, amoti a viis et cubiculis dormitoriis, repurgati, barba accurate tonsa, novis vestimentis suppeditatis, missi sunt ad argentarias ut, deposita pecunia ducentorum euronum, suus cuique libellus scripturarum esset. Nomine subscripto ab iis sed nummis non signatis, latrones scripturas acceptas sive ad magnas impensas sive ad parandam novam fraudem adhibuerunt sive sub hasta vendiderunt. Invento dolo, cum perscriptiones sine pecunia deposita reiectae essent, pauperes fidem apud argentarias amiserunt sed iam latrones dolose septem euronum miliones abstulerant. Inopes, timentes ne in carcerem immerito pro aliis conderentur, omnia investigatoribus aperuerunt. Inquisita re, inventis fraudis auctoribus, octo latrones in vincula coniecti sunt. Unus ex latronibus, captis verbis telephonice ab investigatoribus, socio dixerat de quodam sine domo: “Nunc recusat libellos quia eius scripturae iam reiectae sunt”; alter responderat: “Sed nos soliti sumus hoc ferre, tua minime hoc refert, tibi est cor ferreum…nos moriemur mente libellos agitantes et cum libellis in feretro erimus; iam mulierem meam monui: cum mortuus ero, sine pecunia deposita ei perscriptione utendum erit ut funeris pretium solvatur.”

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae