Restrictio oeconomica in Britannia
Restrictio oeconomica in Britannia
Necopinatum Gubernationis nuntium Britanni audiverunt:
expensas publicas 81 millies milibus librarum legitimarum (sterling)
minutum iri; ex eo instat periculum ut oeconomica actuositas
etiam decrescat, quod quidem Gubernationi non convenit neque
ipsis Britannis; tamen ex eo quoque exspectatur ne maiorem restrictionem,
quam ea quae iam acta est, futuram agere oporteat.
Status autem Uniti aliter quam Britannia acturi videntur, qui
expensarum publicarum minutionem non patientur et lacunam
fiscalem, quae nunc adest, Gubernatio sustinebit aut forsitan
augebit, eo consilio ne oeconomia e monetali restrictione denuo
recedat.
Ex his duobus oeconomicis propositis quid eveniat attente
vigilandum est; proventum aut damnum utrique nationi post aliquot
menses manifeste videbimus.
Fons: El Mercurio 23 Oct. 2010
Scripsit Paulus Kangiser
|