De Angela Merkel et Muslimis
De Angela Merkel et Muslimis
Angela Merkel, cum opinata esset coeptum multiculturale in
Germania omnino
esse inutile, controversiam haut leniter commovit.
Muslimi in Germaniam magis in dies migrant atque suos dissimiles
mores
important, adeo ut non pauci horam in eos agendi iam pervenisse
putent, et
linguam non solum ipsorum sed etiam Theodiscam moresque
occidentales colere
cogantur; contra sunt qui credant eos esse in Europa sane
accipiendos
libertatemque eis praebendam ne cultui civili Europaeo inviti
favere
debeant; inde bifrons altercatio oritur.
Christianus Wulff Praeses Germanus aliter quam Merkel sentit, nam
mense
Octobre incipiente affirmavit Christianismum Germaniae participem
profecto
esse itemque Iudaeismum at nunc Germaniae quoque participem
Islamismum; at
multi concives hac re sollicitantur.
Angela Merkel postea quam affirmaverit immigrantibus cultum
civilem moresque
Germanos esse colendos necnon linguam Theodiscam discendam,
mutavit
opinionem et in Christiani Wulff sententiam partim se contulit et
declaravit
Muslimos Germaniae participes esse et meschitas iam inesse in agri oppidorumque conspectu.
Auctoris commentarius: Europa videtur negare se radices
Christianas habere,
nam nihil de hac re in proposita Constitutione Europaea statutum
est; itaque
deficiunt mores, qui possint prae Muslimis apponi, ita ut
immigrantibus
culturales portae omnino non pateant; inde politicae dissensiones
inutiles
eveniunt, nisi historiae memores fiant; multa tamen non politice
sed
philosophice et historice de his rebus possunt legi vel in
Melissa
(N.131,2006) a Gaio Licoppe scriptum ³De deo capto² et ibidem a
Volfgango
Jenniges, ³Ad Gaium de deo capto² (N.134,2006); vel in opera
Thili Sarrazin
(³Germania dissolvitur²), de qua in Ephemeride iam retulimus;
his accedit
diarius Chiliensis El Mercurio diei 18 Octobris huius anni.
Scripsit Paulus Kangiser
|