Annus
2 0 1 0


Ventimolinae electriferae

Ventimolinae electriferae

Antiquitus de ventis, quibus deus erat Aeolus, energeiam ad naves veliferas impellendas nautae sumebant, totumque mare mercandi causa percurrebant modo pacifico; naves enim usui militari destinatae remigiis praesertim movebantur; ab aetate autem media usque ad saeculum XIX, frumentum in farinam vento ubique reddebant; nunc vero ex ventimolinis energeia electrica gignitur; ventimolinae ergo electriferae inventae sunt.

Electricitas generatur a turbina quae est quasi turben cuius rotatio campum magneticum inducit, turbina autem est rota cui alae in circuitu adiunguntur ita ut aqua aut vento super alas sua vice imposito, rota moveatur; haec alae linguis hodiernis plerumque "alabes" nuncupantur.

Nostris temporibus electricitas praesertim ex electrificinis oritur; hae sunt aut hydricae, quae aqua in alto stagno cumulata in magnas turbinas deiecta electricitatem gignunt et idcirco hydroelectricae vocantur; aut thermoelectricae quae vel carboni petroleive potentia turbinas rotare compellunt. Officinae hydroelectricae magno pretio extruuntur sed postea electricitatem vili generant; sed tamen stagnum, quo aquae cumulantur, latissimum agrum fluctibus inundat, quod non minoris pretii aestimatur; thermoelectricae vero officinae, cum carbonum petroleumve combusserint, magna pollutione aërem contaminant.

In systematibus ad electricitatem generandam, quae energeiam sine pollutione gignunt, numerandae sunt electrimolinae et cellulae solares; hae vero adhuc maximo pretio comparantur; ventimolinae electriferae viliores quam illae cellulae sed cariores quam electrificinae hydricae aut thermicae haberi possunt. Inde patet ab aeolica vi in spem limpidae energeiae nos venire posse, quam ob rem  aliquae nationes subsidium publicum dant pro electrimolinis, quod, quanvis mercatum liberum aliquatenus afficiat, tamen plurimum decet  pro hominum salute atque futura progenie.

Plura de hac re inveniuntur Hispanice in hac pagina interretiali: www.vestas.com/es

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae