De humanis iuribus in SinisLiu-
De humanis iuribus in Sinis
Liu-Xiaobus nuper praemio Nobeliano honestatus est, quod nobis
ansam praebet ut de iuribus humanis in Sinis parum meditemur;
imprimis dicendum est facilius nos de hac re loqui quam agere
posse; multae organizationes non gubernativae, quae in iuribus
humanis incumbunt, iam in Sinenses auctoritates tela iecerunt.
Tamen historia nos docet democratiam nunquam apud Sinenses
fuisse, factionemque communisticam, quae nunc rempublicam manu
ferrea tenet, iam diu civibus lucrum undecumque sit acceptum sub
gravissimis poenis prohibuisse; postea vero abhinc fere decennio
lucrum permisit et inceptis oeconomicis favit, adeo ut in
praesentiarum commercium Sinense cum reliquo orbe terrarum
continuo crescit; inde libertas laborandi etiam bene se habet et
Sinenes alii satis ditescunt alii minus, sed plerique
materialiter progrediuntur.
Gubernatores quidem Sinenses non ignorant libertatem politicam
a libertate oeconomica serius ocius postulari, diesque igitur
veniet ubi motus civilis pro libertate politica sustinere non
poterunt et democratiam ipsorum Sinensium opera conditam
confirmatamque denique videbimus.
Non est obliviscendum aetatem Sinenses suis modis non nostris
metiri, ita ut scire non possimus quando libertas politica
florescet; interim Liu-Xiaobus in vinculis coniectus vir strenuus
a nobis omnibus salutandus est, qui politicam libertatem
poposcerit antequam oeconomici fructus suo tempore
maturescerent.
Scripsit Paulus Kangiser
|