De duorum contentione Brasiliana
De duorum contentione Brasiliana
Ex politicis percontationibus affirmant Dilmam
Rousseff (quam in imagine adposita conspicis) et
Iosephum (Jose) Serra perpaucis votis nunc differe atque
utrum in nova suffragatio Brasiliani victorem an victricem
habeant perspici non posse.
Nova suffragatio die 31 Octobris in
Brasilia locum habebit; ex iisdem percontationibus comperitur pro
candidata Rousseff suffragia munui et augi pro candidato Serra;
praeterea non bene populus religiosus Dilmam accipit; ad Iosephum
vero Serra Marinae Silva suffragia transferri suspiciatur; haec
olim fuit Praesidis Lula ministra statalis; at Dilmam Rousseff
ipse Lula da Silva nunc fovet. Res obscura videtur.
Scripsit Paulus Kangiser
|