Annus
2 0 1 0


Liu Xiaobo:

Liu Xiaobo praemio pacis Nobeliano exornatus

Iratae sunt auctoritates Sinarum propter praemium pacis Nobelianum tributo Liu Xiaobo, regiminis oppositori iam diu in custodia detento. Ministrae rerum exterarum USAe nuntius ab illo regimine petit, ut captivo libertas restituatur et suam cuique civi opinionem politicam patefaciendi facultas detur. Rectores Pechinenses confestim convocaverunt legatum Norvegiae, ubi exornationes Nobelianae deliberantur, et Liu "scelestum" appellaverunt.

Liu Xiaobo, nunc LIV annos natus, primum anno MCMLXXXIX celeber factus est cum discipuli universitatis Pechinenses contra regimen communisticum in foro Tienanmen congregati reclamarent: tum ille ex Civitatibus Americae Unitis rediit ut reclamationibus interesset, postea comprehensus duum annorum custodiae damnatus est. "Vehementer permotus sum illa caede!" dixit Liu illo tempore. Anno MCMLXXXXVI ex cathedra universitatis Pechinensis amotus est et in campum educationis per triennium mansit, minime tamen desiit opiniones suas pervulgare non solum de civilibus libertatibus sed etiam de repressis oppositoribus Tibetanis.

Quamquam extra patriam notus, parum nomen eius apud Sinenses divulgatum est: hodie est enim in vinculis, rei publicae subversione undecim annorum custodiae condemnatus, quod "Chartam VIII" una cum trecentis oppositoribus publicaverit: in quo documento renovata lex suprema, aequa iuris dictio et opinionum libertas postulantur. Anno bismillesimo et octavo, paulo ante quam scriptum ederetur, noctu ab astynomis in locum ignotum domo abreptus est. Mense Decembri subsequenti ante iudices delatus, die Natali undecim annorum captivitati condemnatus est. Nunc in carcere in provincia Liaoning habetur, ubi unoquoque mense ab uxore visitatur quae eum valere testificatur, cotidie legere, litteras scribere et per unam horam currere. "Nunc ignotum est nomen eius - inquit - sed aliquando optimus civis habebitur."

Praemium magistro Sinensi tributum spem liberationis resuscitat, viam laboriosam democratiae magnae Asiae potentiae civibus demonstrans.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae