Atilius Pavesi,
Birotarius Pavesi centenarius
Atilius Pavesi, qui multos abhinc annos in Argentina vitam
degit (nunc in gerontocomio cuiusdam oppidi prope Bonaeropolim
siti), heri centesimum annum explevit. Non modo propter eius
aetatem hac mentione brevissima is dignus est, verum etiam quia
in certaminibus Olympicis, quae anno 1932 in Californiana urbe
Angelopoli habita sunt, duo aurea nomismata, sicut birotarius
victor, est adeptus. Praeterea inter omnes et mulieres et viros,
qui illiusmodi praemiis Olympionicis honestati sunt, senior est
Atilius. Eius autem neptis, Regina nomine, dixit in avi mente
semper vivam esse memoriam oppidi 'Caorso', quod a Placentia haud
multum distat. Eo enim in oppido Kal. Oct. a. 1910 natus est
Atilius.
Plura Italice: http://tinyurl.com/3ae47ut
et Anglice: http://tinyurl.com/32szn4j
Scripsit Victorius Ciarocchi
|