Annus
2 0 1 0


De famula,

De famula, quae matrem alteram invenit

Omnes Parisini ea anni 1827 aestate ubique exsultabant et palam carnelevario laetabantur; attamen illae festivae cantilenae a cuiusdam puellae auribus non audiebantur; immo stupefacta excogitare videbatur firmoque gradu et permodeste incedebat.

Iohanna Maria ex Brittonibus parentibus orta, exemplo domestico verecunde Deum amabat; idcirco a pueritia erat assuefacta Ecclesiam adire ut missa, pro purgatorii animis, menstrua celebraretur.

Paupertate adducta, labores humiles in locupletum aedibus ab aetate puerili exercebat; cum vero patroni, quibus serviebat, in Lutetiam Parisiorum migravissent, ipsa oppido natali exire debuit eosque comitare, neque tamen missarum oblita est, sed sacro officio intererat, eo consilio ut una saltem anima, cuius liberatio a postrema prece unice penderet, purgatorio exiret.

Postquam Lutetiam pervenit, puella Brettona gravi morbo affecta est adeo, ut laborem apud patronos aegra exercere non valeret omnesque non solum vires sed etiam suae vendimiolae comsumerentur.

E nosocomio tandem exiit sola, deserta, auxilio nullo, neque in sacculo quicquam habebat nisi unum francum.

Dein agentem, qui ad laborandum locum proferret, festinanter quaesivit, sed cum prope templum pergeret, voluit ingredi; ibi, loco honestissimo et suavissima organi musica et tenui luce, quae per vitreas fenestras omnia coloribus depingebat, pacis plena spiravit temporumque dificilium parumper oblita est.

Cum videret sacerdotem, qui officium sacrum in laterali altari celebraturus erat, meminit assuetam missam pro purgatorii animis eo mense nondum commendavisse, et quanvis dolebat illum unum francum dare, tamen certatio inter Dei devotionem et humanam necessitatem non diuturna fuit; mox illa hanc vicit. Sacristiam ingressa est -et velut vidua illa Evangelii pauper- nummum, qui sibi unum reliquerat, pro missa in purgatorii animarum beneficium dedit; postquam piissime missae adfuit, iter iterum perrexit.

Sacculum nunc vacuum gerebat, sed se levissimam sentiebat; omni enim humana spe derelicta, in Divina Providentia sibi erat confidendum atque sperandum; talibus ergo cogitationibus immersa, via ambulans, cuiusdam vocem subito audivit:

“Quaerisne ubi labores?”.

“Equidem quaero, domine” attonita respondit sibique videbatur in altero mundo versari.

“Recte; i ergo in viae Tivoli numerum 48um; ibi cum domina Celia loquere; ei opus est famula teque benigne accipiet”.

Illum domicilium facile invenit; cum ad ianuam pervenisset, altera iuvenis domo mussans exibat, peram sub brachio gerentem; eam Iohanna Maria rogavit essetne hera domi.

“Forsitan adsit, forsitan absit”, domo discedens respondit; deinde: “nihil mea refert! quid ad me?”.

Nostra puella formidans, tremula manu, ianuam pulsavit; sed formido evanuit cum suavem vocem, quae ingredi iubebat, audiret.

Venerabilem matronam, habitu benevolo, praesentem vidit atque sine ullo timore causam, qua ibi adesset, exposuit: “Novi te, domina, egere famula, coramque te sum quia mihi dixit quidam humaniter hic me acceptum iri ”.

“Cara puella -inquit domina- nuntium mirum ex te audio; hodie enim mane neminem desiderabam, sed nuper –hora paene abhinc- protervam famulam emittere debui, neque quisquam in universa terra id scire potuit, nisi ego atque illa; quis te igitur huc induxit?”.

“Iuvenis quidam notitiam, dum via ambulabam, dedit; eimet atque Deo gratias ago, nam nunc ipsum opus est mihi laborare: nummus mihi superest nullus”.

Matrona quis esset iuvenis ille meditabunda semet percontabatur; interim Iohanna Maria depictam eiusdem iuvenis imaginem repente reperit parieti adiunctam.

“Ille –inquit- ille est, qui huc me misit, eiusque commendatione veni”.

Domina Celia fulgure videbatur caesa et paene exanimis; dein puellam rogavit ut referret omnia, quae acciderant; Iohanna Maria modeste narravit post missam de more nuper celebratam, egregium iuvenem ab se in via esse inventum; nobilis matrona omnia quam attentissime exaudivit permotaque est allocuta:

“Te accipio non loco famulae sed filiae; iuvenis ille, quem in pictura cernis, filius fuit meus unicus, duobus abhinc annis mortuus, qui tua ope, ut opinor, a purgatorio exiit; Deus, ut promeritum tuum remuneraret, voluit ab eo te huc esse ductam; Deus te benedicat; ab hoc die una precabimur pro omnibus, qui in illo purgationis loco poenas persolvunt, ut aeternam in beatitudinem ingrediantur”.

Narratio excerpta ex fasciculis menstruis c.t. Heraldos del Evangelio, Nº31, Febr., 2006.

Vernacule scripsit Elizabeth MacDonald

Aliquot verba dempta sunt quo facilius lectio fieret cursoria.

Latine interpretatus est et

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae