Annus
2 0 1 0


COMITIA PARLAMENTARIA IN VENETIOLA

COMITIA PARLAMENTARIA IN VENETIOLA

Venetiolani in duas factiones políticas divisi sunt: et ii qui Praesidi Hugoni Chavez favent et ii qui adversantur; hi omnes die Dominica 26 in comitiis dederunt suffragia ut parlamentarii 165 crearentur; ex iis 98 pro Praeside fuerunt, reliqui contrarii; hic eventus fuit maximi momenti quia Praeses Chavez duas parlamentariariorum partes (id est 110) obtinere exspectabat eo consilio ut leges organicas approbare posset; hae leges agunt de potestatibus publicis de privatorum iurium tuitione deque aliis legibus (non organicis) sanciendis.

Inde factio adversa in posterum poterit repellere leges quibus Praeses cupit rebellionem Bolivarianam ultra annum 2012, se Praeside, pergere; quae rebellio, ex doctrina politica, similis est atque Cubana. Idcirco Praesidi agendum erit cum adversantibus, qui aliquas condiciones imponere possint.

Attamen, Praeses Chavez aperte affirmat se victorem discesisse et omnimodis rebellionem Bolivarianam perductum iri; ex hoc suspiciatur Praesidem Chavez non legibus sed scitis ab ipso impositis in posterum rempublicam gubernaturum esse.

Fontes: Gaspar Ramírez, El Mercurio de Santiago, 28 sept.2010; et Antonio Maria Delgado, Primera Plana (elNuevoHerald.com ) 28 de sept. 2010

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae