Annus
2 0 1 0


BRASILIA

BRASILIA

Maxima transactio forensis in historia mundi

Maxima post memoriam gentium pimaria venditio publica (IPO) peracta modo est in foro Brasiliensis urbis Sancti Pauli: tituli societatis petroleo exhauriendo Petrobras empti sunt plus quam septuaginta miliardis dolariorum USA.

Adhuc palmam maximae transactionis IPO tenebat bursa Tokiensis, ubi anno 1987 tituli negotiationis telephonicae NT&T venum ierunt 36,8 mld USD, quae summa, inflatione abhinc usque hodie dolarii observata, aequatur hodiernis 68,6 mld USD. At Petrobras insuper consilia habet mense Octobri suos titulos venum praebere argentariis, quae modo finitam venditionem IPO moderatae sunt.

Societas Petrobras tantopere animas collocatorum pecuniae ad se attrahit propter ante tres annos a geologis repertam ingentem copiam petrolei (vena Tupi), quae sub fundo Oceani Atlantici prope litus Brasiliense latet. Vena haec continere putatur quinquaginta miliarda metrorum cubicorum petrolei, tertia ergo parte plus quam omnes copias Lybicas aut Nigerianas.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae