De pensionibus solvendis
De pensionibus
solvendis
Securitas socialis (quam veteres Romani nescierunt) nostris
diebus in duas partes cadit: et ad solvendas pensiones menstruas,
quas accipiunt qui aetate provecta -emeritos nuncupemus- vel
infirma valetudine laborare non possunt, et ad assistentiam
sanitariam cum labor temporarie impeditur; pensiones vero
solvuntur ex arca communi, cui stipes operarii ex sua cuiusque
mercede menstrua, dum laborant, immittunt eo consilio, ut iam
emeritis pecunia ad victum necessaria habeatur.
Tamen ut ipsa experientia docet, stipes adeo exiguae sunt ut
pecunia nisi ex aerario fiscali assumitur emeritis non sufficiat;
inde fit ut ex opibus fiscalibus pensiones tandem solvantur;
nemini idcirco fugit ex concivibus, qui vectigalia fisco
afferunt, reapse pensiones ad emeritos proferri, qua de causa ut
maior sit emeritorum numerus qui -cum Europa senescit- in dies
crescit, magna quoque vis pecuniae opus est ad pensiones ex fisco
solvendas.
Is rerum status a gubernationibus Europaeis iamdiu sustinetur;
quomodo fit ut pensiones solvi possint cum pecunia fiscalis
deficiat? responsum invenitur in administranda oeconomia
nationali, ita ut per inflationem monetalem pensiones suum
nummorum numerum servent, sed pecuniae facultas emendi partim
adimatur; nationes igitur Europaeae hac via de pensionibus
solvendis abhinc multis annis iam satagunt.
Attamen ex eo die, cum ab Unione Europaea euro nummus communis
et unicus creatus sit, monetae nationalis inflatio ad libitum
Nummaria Centrali Europaea invita- iam fieri non potest et
idcirco pecunia ad pensiones ex aerario fiscali solvendas omnino
non sufficit, vel in Graecia ubi primo crisis explodit; inde
patet ut viae sint duae quibus oeconomia Europaea servari potest:
aut pensiones minuuntur, aut aetate provectioribus pensiones
solvi incipiunt, vel in Francogallia ubi aetas requisita iam non
erunt anni sexaginta sed duo et sexaginta; inde operarii irati ob
hanc reformationem in viam palam incedunt Praesidem
legislatoresque vituperantes quod lege annos 62 statuerunt; iam
vero anno 2005 harum rerum peritus vestigabat utrum possit fieri
ut pensiones solvendae velut bomba praedisposita olim euronem
delerent? (José Piñera: ³Will the pension time-bomb sink the
Euro?², Cato Journal, 2005).
Longo autem tempore opus erit pensiones non ex arca communi
solvere sed ex cuiusque operarii parsimonia; de hoc systemmate
exstat experientia cum in Chilia ab anno 1980 operarii in
propriis privatisque computis conditoriis pecuniam ad pensionem
postea, iam emeriti, accipiendam cumulant, quam privatae
societates de re expertae administrant; hoc systemma aliquot
reformationibus nuper melioratum est.
Scripsit Paulus Kangiser
|