LEGISLATORES HELVETICI LEGE DECERNUNT:
LEGISLATORES HELVETICI LEGE DECERNUNT:
Pecuniam a dictatoribus
cumulatam civitatibus restituendam
Dictatores de quibus hic agitur sunt
qui veteres tyrannos vocaverunt; ii nostra aetate pecuniam
illegitime partam in nummariis Helveticis saepe in posterum
cumularunt; itaque ex hac lege die Lunae 13 mensis Septembris
approbata, iussum est eorum pecuniam in arcis Helvetiorum
fiscalibus esse custodiendam et postea restituendam civitati unde
esset illegitime abstracta neque ullo modo dictatoris familiae
praebitam. Pro legis approbatione 114 deputati suffragarunt, 49
adversarunt. Quod primum est: Haitiae dollarum 5,7 mlm quae
dictator Duvalier (qui supra photographemate monstratur)
iam pridem in nummariis Helveticis collocaverat erunt restituta;
tamen, cautum quoque est mensarios qui in pecunia collocanda
procuratoris munere functi sunt nulla poena puniendos.
Fons: Diarius La Segunda,
Santiago de Chile, 13 sept. 2010
Scripsit Paulus Kangiser
|