FORA CRESCUNT OB MELIORA DATA MACROOECONOMICA
FORA CRESCUNT OB MELIORA DATA MACROOECONOMICA
Spes novi animi alti?
Praeteritos tres dies fora bursaria mundi creverunt ob meliora
opinato data statistica manantia ex USA, Sinis et Europa. Maxime gavisi sunt pecuniae collocatores praesertim
novissimis editionibus indicium activitatis industrialis: ISM (US-Americanorum)
et PMI (Sinensium). Quae ambo super limen 50 punctorum manent,
quod spectat ad incrementum oeconomiae (dum numeri infra limen 50
punctorum suggerant recessionem). Incertis datis praeteritorum
mensium, periti rerum oeconomicarum non erant omnino certi, utrum
ambae maximae oeconomiae orbis terrarum adhuc progrediantur an
retro cedant. Nonnulli collocatores praeteritis septimanis
coeperunt queri de imminenti altera phasi crisis globalis, post
scilicet primam annorum 2008-09.Melior exspectata erat quoque
condicio mercatus laboris in USA mense Augusto: adhuc numerus
hominum labore egentium ibi crescit, passu tamen lentiore. Peior
opinato est tamen index ISM, qui attinet ad non-industriales
sectiones oeconomiae US-Americanae.
In tota modo finita septimana index negotiationum bursae
Neoeboracensis, S&P 500, auctus est 3,8 cenetesimis, quod
spectat ad optimum effectum proximarum praeteritarum hebdomadum.
Index fororum totius mundi MSCI crevit hac septimana 3,6 %.
In fora rediens animus altus, sit ille moderatus, fulsit
"nummos periculosos", ut sunt euro et praecipue
dolarium Australiense et Neozelandense (cadit tamen valor dolarii
USA). Ob eandem causam creverunt pretia cupri et argenti.
Scripsit Stanislaus
|