Annus
2 0 1 0


In memoriam Caesaris Pavese

IN MEMORIAM CAESARIS PAVESE

Mors ferens veniet tuos ocellos

Abhinc sexaginta annos, nocte inter diem IV et V ante Kalendas Septembres, Cesare Pavese, praeclarus scriptor ac poeta valde amatus ab Italica iuventute XX saeculi, mortem voluntariam obiit.

In memoriam Caesaris Pavese (Santo Stefano Belbo, die 9 mensis Septembris anno 1908 – Augustae Taurinorum, die 27 mensis Augusti anno 1950) carmen inscriptum “Verra la morte e avra i tuoi occhi” converti in in hendecasyllabos Phalaecios: valeat, lector, potius intentus quam eventus.

Mors ferens veniet tuos ocellos

Mors ferens veniet tuos ocellos

Mors quae nos comitatur a die orto

Ad noctem vigil auribusque capta

Tamquam conscia sit diu doloris

Ut stultum vitium; atque inane verbum

Clamor mutior in silentioque

Luces sic videbuntur esse nobis.

Omni mane ita tute eas videre

Soles te ad speculum movens remotam.

Tum nobis quoque scire te licebit

Vitamque o mea cara spes nihilque.

Morsque cuilibet est suoque visu.

Mors ferens veniet tuos ocellos.

Ut si nos vitium relinqueremus

Vultum si a speculo exstitisse spectes

Mortui tacito ore et audiamus

Muti ex gurgite subter occidemus.

Vertit Lydia Ariminensis

 

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae