Annus
2 0 1 0


MEDICINANuove ipotesi terapeutiche

Lorica hominum immunitatis defectus viro (HIViro) resistens

In tribus universitatibus Ibericis, Madriti, apud Vascones et Barcinone, conantur chemicae et medicae artium studiosi membranae cellularis permeationem commutare ut HIViri contagioni repugnent.

Usque ad hoc tempus medicamina retroviralia, quae enfurvitidem continent, efficiunt ne HIVirus quod in cellula iam penetravit multiplicetur. Putant studiose se membranas cellulares minus fluidas reddere posse, ne HIVirus quod illam attigerit in eadem dissolvatur neu ipsam superet, cellulam corrumpens. Felix Goņi, qui studiosos ducit, "Cellularum membranae - inquit - satis mollitiae egent, ut viro ineunti foramen aperiant. Nos rationem invenimus, ut membranae adeo rigescant ut virus penetrare nequeat: induit ita cellula velut loricam, qua impenetrabilis fit."

Moleculam talem studiosi creaverunt, quae servans sphingolypidas, id est materiam pinguem quae membranae rigorem tribuit, HIVirus vetant ne transeat neu multiplicetur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae