Annus
2 0 1 0


Pastores Sardiniae reclamant

PASTORES SARDINIAE RECLAMANT

Lac vilius cafea!

Ante duos dies pastores Sardi ante stationem aeriam Alguerii ob pretium vilissimum lactis vehementer reclamaverunt: visitatores tamen in magna difficultate fuerunt : nam cum vidulis et saccis obsidebantur in aeriportus statione nec conscendere poterant. Tandem, auxilio custodum, pedibus ad aeronavem impediti accesserunt. “Motus pastorum Sardiniae” plus mille hominum arcessivit rure a tota regione ut incursionem fulmineam facerent. Iam superioris diebus aeriportus Caralis et Olviae occupaverant. Ter nunc pastores reclamant ut pluris lac vendere possint: quinque annis enim pretium pro lactis litra minutum est adeo ut etiam potio cafaearia pluris stet. Impensa interdum magis magisque auxit. “Veniam ab omnibus petimus” ait princeps pastorum “sed hic unus est modus reclamandi ut qui rei publicae praesunt quod petimus exaudiant”; sed bellum adhuc victum non est. Nam reclamantes ad villam Ministri Primarii Rei Publicae et iterum Caralim ad palatium Consilii Regionis posteris diebus adituri sunt. Reclamatio etiam agricolas totius Sardiniae statim incendit. Plurimae machinae vectoriae per vias Caralis ordine processerunt: agricolae fere eadem ac pastores petunt, ut fructus suarum terrarum ab exteris defendantur et pluris veneant. Haec vindicant et agricolae et pastores aliarum regionum Italiae, inter quas Tuscia, Latium, Sicilia. Gigi Riva, qui fuit olim praeclarus pedilusor Caralis turmae, favet eorum partibus: “Sardiniam derelictam esse”. Pauperiores, eius sententia, iterum cogentur domo emigrare. Litora Sardiniae, pulcherrimae insulae, a ditioribus diliguntur, sed qui rei rusticae et pecuariae student, ope carente, aegre resistunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae