Annus
2 0 1 0


OECONOMIAM SINARUM IAM MAIOREM ESSE QUAM IAPONUM

OECONOMIAM SINARUM MAIOREM IAM ESSE QUAM IAPONUM

Seres altera vis mundi

Altero trimestri huius anni, mensibus scilicet ab Aprili usque finem Iunii, productus domesticus Iaponiae crevit passu 0,1 centesimae ad summam 1,288 bilionis dolariorum USA, dum Sinarum productus domesticus auctus est eodem tempore passu 10,3% usque 1,337 bln USD. Ita Seres facti sunt altera maxima oeconomia mundi. Palmam primae adhuc Civitates Unitae Americae tenent, productu globali fere ter tanto ut Sinensium.

Analystae memorant iam praeterito anno oeconomia Sinarum et Iaponiae fere eiusdem magnitudinis fuisse. Eodem anno 2009 Sinae factae sunt maximus in mundo mercatus automobilium (quo titulo adhuc USA gaudebant) necnon prima omnium terra-exportatrix (palmam e manu Germanorum eripientes).

Certe in valore productus nationalis per capita Sinae sunt adhuc terra satis pauper (annuatim 3.600 USD, dum Iaponia 37.800 USD et USA 42.200 USD). Meminisse tamen debemus Seres citissimo passu augere sui oeconomiam iam ab anno 1978, cum dux communistarum Sinensium Deng Xiaoping eiusque consortes sivissent mercatum capitalisticum huic terrae adesse. Ab eo tempore productus domesticus Sinarum crevit... nonagies!

Secundum prognosin Argentariae Mundanae anno 2020 Sinae fient prima vis oeconomica mundi.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae