Pars cerebri est ubi sensus atque animi motus una servantur
Pars cerebri est ubi
sensus atque animi motus una servantur
“Quodam die hiemali, cum domum redirem,
mater mea me frigore rigentem videns mihi suasit ut, contra meam
consuetudinem, aliquid theae biberem. Primum recusavi, deinde,
nescio qua re, meum consilium mutavi. Ea mandavit ut unum ex
crustulis satis plenis et brevibus afferretur, quibus nomen est 'parvae
magdalenae', quarum forma similis valvae striatae videtur Sancti
Jacobi conchae. Statim imprudens, nubilo die oppressus et quod
animo prospiciebam tristem posterum futurum esse, tuli ad os
aliquid theae ubi fragmentum magdalenae madefeceram; sed cum
primum ille haustus mixtus micis crustuli meum palatum tetigit,
commotus sum, animo intentus ad quiddam mirum quod in me
efficiebatur. Suavis voluptas, quippe singularis, cum inscius
eius essem, me ceperat”. Marcel Proust, Gallicus, insignis
scriptor superioris saeculi, in loco supra allato sui operis
maximi, quod inscriptum est “Ad quaerendum tempus amissum”,
ostendit quo modo, degustando crustulum amygdalam sapientem (Gallice
“madeleine”), pueritiae memoriam ultimam coepisset recordari.
Nuper aliqui scientiarum periti Taurinenses,
ex quibus Tiziana Sacco, Benedetto Sacchetti, usi muribus ut
victimis experientiae, probaverunt sensus videndi, audiendi,
gustandi, odorandi coniunctos esse animi motibus: quorum memoriam
in area corticis cerebri diuturnam permanere. Experimenta facta attinent
ad metum: post quendam sonum mures passi sunt quoddam cruciatum:
multis experimentis factis, animalia, audito eodem sonitu,
ostenderunt pavorem. Constitit autem mures orbatos neuronibus in
quadam partem corticis (Italice corteccia uditiva secondaria)
nihil exterreri: alter motus alteri non renititur. Experimenta
tamen non pertinent ad homines. Verisimile est idem fieri etiam
in eadem parte hominum cerebri, non solum de doloris memoria, sed
etiam voluptatis: rursum invento sensu, rursum invenitur motus
animi , ex quo tempus praeteritum revocari posse videtur, ut
praeclarus scriptor Marcel Proust subtilius nobis enarravit. Quis
est nostrum quin idem expertus sit? Sufficit ut pristinum cantum
audiamus, ut primum amorem recordemur, satis est ut imaginem
photographicam consumptam revisamus ut reminiscendo recogitemus
qui fuerimus, quam vitam degerimus; certe nobis quoque cibus
delicatus non deest qui nos ad pueritiam reducat.
Scripsit Lydia Ariminensis
|